BCCCAP00000000000000000000799
46 Lib. I, Tit. II, Cap. VI, Art. IV, § 4 nuflectit, si in Altari sit Sstñum Sacramentum in tabernaculo, 1 aut si Reliquia S. Crucis super Altari exstet exposita, quam Celebrans, in Missa et Vesperis sollemnibus simul cum Cruce Altaris incensare debet. 2 Idem fiet si Reliquia, loco principe super Altari posita, est ex alio Instrumento Passionis Domi– nicae; sin autem exposita est/in eodem loco Imago D. N. I. C., \;el Reliquia aut Imago B. M. V. aut alicuius sancti, incensatio eius fiat post Crucis thurifi– cationem, sine reverentia speciali ad lmaginem aut Reliqu_iam, ante et post. Reliquiis seu Imag:inibus, quae sunt in Altari ínter candelabra, quaeque post Crucem bis incensantur a' dextris, et bis a sinistris, non fit specialis reverentia, sed, incensata Cruce et facta ei profunda corporis inclinatione, ve!, ut mox dktum est, genuflexione, incensantur eae quae a parte Evangelii, dein, iterata Cruci reverentia competenti, illae quae a parte Epistolae exsistunt. Deinde absque ulla reverentia, prosequitur Altaris incensatio. 3 Nam totum Altare, necnon et Reliquiae in eo positae, simul cum eius Cruce salutantur. Nulla ítem fit reverentia ad ·oblata, ante et post eorum incensationem, neque ad Corpora ve! tumulos Defunctorum. 240. Extra Missam et Vesperas, Lignum S. Crucis et Reliquia alicuius In– strumenti Passionis Dominicae, salutantur genuflexione simplici ante et post thurificationem. 4 Ceterae Reliquiae seu Imagines D. N. I. C., profunda capitis inclinatione, item ante et post; Reliquiae vero et Effigies Deiparae, mediocri capitis inclinatione, ante et post; Reliquiae tandem et Imagines Sanctorum, mínima capitis inclinatione ante et post thurificationem salutandae sunt. 241. In Missa solletrini, Diaconus, Evangelium cantatu 1 us, ante et post Iibri Evangeliorum incensationem, eum reveretur profunda capitis inclinatione. s. 242. Episcopó loci, ante et post eius incensationem, fit simplex genuflexio, non tamen a Canonicis et Dignitatibus ecclesiae Cathedralis, qui ei se profunde inclinant. 6 Ipse vero Episcopus, cum thurificatur, nullatenus versus thurifican– tem caput, nec modicum quidem, inclinat, sed manu dextera super eum crucis signum facit. 7 Sacerdoti Celebranti, cum incensatur, fit profunda capitis incli– natio ante et post: 8 cuí Celebrans nullo modo tenetur respondere, non prohibe– tur tamen, mínima capitis inclinatione. 243. Chorales, qui singillatim incensantur, et in eodem ordine ac proximi ad invicem, observare debent, ut alter alterum ímmediate subsequentem ca– pitis nutu modeste invitet ad thurificationem capiendam. 0 Quae invitatio, po– tius quam ininterrupte per totum ordinem transmittatur, fit a singulis statim antequam accipiat incensum. 244. Qui triplici aut duplici ductu thurificantur, reverentia ante et post honorandi sunt, ut sequitur: 10 Si is qui thurificat sit aequalis dignitatis ac ille, 1 Rit. celebr., tit. IV, n. 6. - 2 S. R. C., n. 2722 ad I et 2; n. 4026 ad 1. - 3 Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 6; Rit. celebr., tít. IV, n. 4.. - 4 S. R. C., n. 3201 ad 7. - 5 Caerem .. Min., 1927, n. 338. - 6 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 3. - 7 Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 21. - 8 Caerem. Episc., l.. 2, c. 3, n. 11. - 9 Cáerem. Episc., l. l, c. 23, n. 20. - lo Caerem. Epise., l. 2, c. 3. n. 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz