BCCCAP00000000000000000000799
44 Lib. I, Tit. II, Cap. VI, Art. IV, § 3 psa eius consecratione a Pontifice incensatae fuerunt. In Vesperis tantum et post Altaris Sstñi Sacramenti thurificationem, thurificari potest, attenta con– suetudine, Reliquia Sancti cuius agitur festum, ve! eius Effigies, ·exposita extra Altare. 1 Item, ex antiqua et generali consuetudine, tolerari potest in Vesperis incensatio Imaginum Sanctorum, quorum fit festum, hinc inde iuxta Altare collocatarum, post thurificationem Altaris ipsius. 2 Minime thurificantur Ima– gines, quae in pariete sunt depictae, aut illae quibus animae Purgatorii figu– rantur. Tandem in exsequiis et in absolutione mortuorum, incensatur feretrum seu tumulus, etiam absente corpore. 231. Personae thurificantur iuxta earum dignitatem et ordinem: Primo semper loco Celebrans, sive Episcopus, sive Sacerdos; 3 immediate post Cele– brantem incensantur Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, 4 aliique Praelati, necnon Minister generalis et Superior provincialis, in locis suae respectivac iurisdictionis, si adsint ante Altare aut in Choro; 5 postea in Vesperis aut in Laudibus sollemnibus, Assistentes pluvialibus induti, ratione paramentorum; 6 deinde reliqui de choro; quo facto, in Missa, Subdiaconus, Diaconus, Caere– moniarius et Acolythi; et in fine populus; in Vesperis autem, incensatis Cho– ralibus, thurificatur ille qui ipsis thus dederit, nisi sit ipse Thuriferarius, dein Caeremoniar us, Cantores superpelliceis induti, nisi iam cúm Choralibus fuerint incensati, 7 Acolythi et denique populus. §3- De thurificatoribus \ 232. Ce!ebrans neminem thurificat, nec ipsum Summum Pontificem, sed tántummodo SS. Sacramentum, Crucem altaris et Altare, SS. Reliquias et Ima - gines, corpora et tum.ulum Defunctorum, necnon aliquando res quas ipse sol– lemniter benedicit. Non nisi a Celebrante incensari possunt in Missa Reliquiae quae sunt expositae in Altari, ubi Missa sollemnis habetur; 8 et in Vesperis, sive sint expositae in· Altari chorali, sive in Altari Sancto, cuius sunt Reliquiae, di– cato, 9 sive etiam, attenta consuetudine, extra Altare. 10 Idem dicendum est de Sanctorum Imaginibus sollemniter expositis. 11 Si, attenta item consuetudine, thurificentur Cruces parietum ecclesiae in anniversario ipsius Dedicationis, haec thurificatio fit in Vesperis a Celebrante stando. 12 233. Diaconus incensat Celebrantem, postquam hic duas Altaris thurifica– tiones in Missa perfecerit, et post cantatum Evangelium; Iibrum, antequam inchoet cantum Evangelii, et, in Sabbato Sancto, Praeconii paschalis; totum Chorum 13 et Subdiaconum paratum in Missa sollemni: in Missa vero de Requie, 1 Cfr. S. R.· C., n. 4103 ad 2. - 2 S. R. C., n. 4044 ad 3. - 3 Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 27. - 4 S. R.. c., n. 444 ad 3 - 6 Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 27-29; Caerem. Min., 1927, n. 57. - 6 S. R. C., n. 97; n. 107; Caerem. Min., 1927, n. 57. - 7 Caerem. Min., 1927, n. 57. - 8 S. R. C., n. 1322 ad 2. - 9 S. R. C., ibídem. - 1 º Cfr. S. R. C., n. 4103 ad 2. - 11 S. R. C., n. 3547; n. 4044 ad 3; n. 4103 ad 2. - 12 s. R. ~-, n. 3621 ad l. - 13 S. R. C., n. 701.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz