BCCCAP00000000000000000000799

De thurificationis ritu 43 vens. Sinistram, quae summitatem catenularum retinet, firmam stabilemque ante pectus tenebit. Dexteram vero manum ac brachium commode ac tractim cum thuribulo movebit, ita ut, cum thuribulum ad se retrahit, illud ante pectus ve! sub brachio leviter et competenti mora reducat. 1 227. Similiter thurificans, qui in sinistra catenulas habere debet, quibus thuribulum sustinetur in earum summitate, dextera vero easdem catenulas simul iunctas prope thuribulum tenet, ac thuribulum sustinet; ita ut illud com– mode ducere versus res aut personas, et ad se retrahere possit. Quod recte fit, si Celebran&, accepto thuribulo, teneat dexteram, quo fieri potest, proximiorem ipsi thuribulo, ita ut parvum catenularum spatium remaneat inter ipsius ma– num dexteram et thuribulum, praesertim cum thurificantur oblata; nam, si nimis thuribulum pendeat, nec commode, nec secure, nec decore illam actio– nem expedire potesJ. 2 228. Cum unico thuribulo thurificandi sunt 'ümnes in presbyterio et choro, sive Celebrans, sive Praelati, sive Sacerdotes et Clerici, 3 reprobato usu duorum thuribulorum in personarum incensatione. 4 p - De thurificandis 229. Praxis est Ecclesiae, ut thurificentur aliquae res et personae, res ta– men prius, et dein, si adsint, personae. Inter res quae thurificantur, ordinarie primum locum obtinet Crux Altaris, praeterquam ad Offertorium, ubi praemit– titur Oblatorum incensatio; salvo item casu, quo Sstñum Sacramer,itum paten– ter in Altari sit expositum: tune enim solum adoleretur Venerahile, loco Crucis, etiamsi haec adesset in Altari. Quando super Altari exstat, praeter Crucem, etiam Reliquia S. Crucis expósita, Celebrans in Missa et Vesperis sollemnibus utramque simul thurificat. 5 Post Crucem vero incensantur, si adsint inter can– delabra, Reliquiae seu Imagines Sanctorum. Similiter post Crucem thurificanda est, Nativitatis tempore, sacra ImagQ divini Infantis, príncipe loco super Al– tari exposita. 0 Stante consuetudine, thurificari etiam potest in Missa et in Ve– speris post Crucem alia Reliquia seu Imago, sive Salvatoris Domini, sive ali– cuius Sancti, illius praesertim de quo festum colitur, príncipe loco super Altari exposita. Tandemqtie adoletur ipsum Altare. 230. Intra Missarum sollemnia thurificatur liber Evangeliorum; nec non, ante Missam, diebl)s quibus sollemniter benedicuntur, Candelae, Cineres, Pal– mae. Reliquiae et Imagines Sanctorum, sollemniter expositae, incensari pos– sunt, extra Missam et Vesperas, in fnnctionibus quae in earum honorem pe– raguntur. Attenta ítem consuetudine, thurificari possunt, tam in Missa quam in Vesperis, in anniversario Declicationis ecclesiae, Cruces parietum, 7 quae in 1 Caerem.· Episc., l. 1, c. 23, n. 8. - 2 Ibídem, loe. cit., n. 4. - 3 S. R. C., n. 366. - 4 S. R. c., n. 248 ad 4; n. 871;. n. 1846. - 5 s. R. C., n. 4026 ad 1. -· 6 S; R.. C., n. 3288. - 7 s. R. C., n. 3621 ad l. .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz