BCCCAP00000000000000000000799
42 . Lib. I, Tit. IJ, Cap. VI, Art. IV, § 1 incensaturi contrario modo porrigat: nempe summitatem catenularurrl, quam prius deosculatur, ponens in sinistram Celebrantis, thuribulum vero in illius dexteram, quam pariter deosculatur. 1 222. Si desit Diaconus ve! Assistens, Thuriferarius, deposita prius in locum congruum navicula, ve! alius Clericus, immediate Celebranti seu incensaturo thu– ribulum tradit, dextera sua catenularum summitatem, prius deosculatam, 2 in sinistram Celebrantis statuens, thuribulum vero, in eius dexteram simili– ter deosculatam. 223. Finita incensatione, a Ministro sacro, vel, si desit, a Clerico inferiore sic accipitur thuribulum, quod ambabus manibus porrigit Sacerdos: Minister manum Celebrantis dexteram osculatur, cui supponit dexteram suam assumen– tem thuribulum ad. catenas inferiores; interim manu sinistra catenularum sum– mitatem apprehendit a sinistra Celebrantis, statimque deosculatur thuribuli manubrium, cui catenulae appenduntur. 224. Omittuntur vero oscula tam cochlearis et thuribuli, quam manus Cele– brantis: in Missa aut Vesperis aut aliis functionibus ante Ssmum Sacramentum patenter expositum celebratis; 3 in Missis de Requie et in functionibus fune– reis; 4 per totam Feriam VI in Parasceve. 5 Art. IV. De ipso incensationis actu § I - De incensatione in genere 225. Quaevis incensatio personae aut reí fieri debet stando, praeter unum Ssfüum Sacramentum publicae fidelium venerationi expositum, quod a quo– cunque Celebrante genuflexo thurificandum est. 6 Nulla prorsus sacra Reliquia, nec ipsum Lignum S. Crucis aut Instrumentum quodlibet Passionis Domini, incensandum est a Celebrante genuflexo, sed stante; 7 quod etiam observari debet, quoad Lignum S. Crucis, Feria VI in Parasceve. 8 Item nunquam Epi– scopus a genuflexo thurificari potest. 9 Et cum in Missa fit generalis omnium thurificatio in choro, omnes stant, praeter Episcopum et Canonicos seu Digni– tates ad eius latus assistentes. 10 226. Quicunque thurificationem facit, advertat, ut se in ea graviter et de– ,core gerat, non personam aut caput, dum thuribulum ducit reducitque, mo- 1 Caerem. Episc., l. l, c. 7, n. 2; c. 9, n. 1; c. 23, n. 15. - 2 Memor. Rit., tit. I, c. II, § 1, n. 12; tit. III, c. 11, § 1, n. 15; tit. VI, c. 11, § 1, nn. 9-13. - 3 Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 18; :J. 2, c. 23, n. 11, 12; c. 33, n. 19; GARDELLINI, Comment. ad Instr. Clem., § XXX, n. 8 et 17. - 4 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 16; l. 2, c. 11, n. 5; Rit. celebr., tit. XIII, n. 2; S. R. C., n. 4193 ad 3. - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. 26, n. 2; S. R. C., n. 1342 ad 2 et 3; n. 4193 ad 3. - 6 Cae– rem. Episc., l. 1, c. 23, n. 18, 19; S. R. C., n. 3086 ad 3. - 7 S. R. C., n. 2324 ·ad 2; n. 3201 ad 7; n. 4243 ad 1 J· - 8 S.~- C., n. 2769 ad X, 1; n. 3201 ad 7. - 9 Caerem. Episc., I. 1, e. 23, n. 17. - Caerem. Ep1sc., l. 1, c. 23, n. 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz