BCCCAP00000000000000000000799
De exsequiis religiosi defuncti 635 benedictae et aspersorio, accedit ad feretrum et se sistit ad caput defuncti, medius inter duos acolythos cum candelabris et candelis accensis. Post· eum omnes Religiosi per ordinem veniunt cum candelis accensis, et stant in circuitu feretri: ultimo loco sequitur Celebrans cum Diacono a sinistris, et sistit se contra Crucem ad pectes defuncti, retro astantib1;1s ei a sinistris duobus acoly– this cum thuribulo et aqua. Tune Celebrans, Diacono (ve! Assistente vel Aco– lytho) tenente librum, iunctis manibus canit Orationem (nulla numeri facta mutatione, etiamsi pro pluribus): Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia nullus apud te iusti– ficabitur horno, nisi per te omnium peccatorum ei tribuaturremissio/Non ergo eum, quaesumus, tua iudicialis sententia premat, quem tibi vera supplicatio fidei chri– stianae commendat: sed, grafía tua illi succurrente, mereatur evadere iudicium ultionis, qui dum viveret, insignitus est signaculo Sanctae Trinitatis: Qui vivís et regnas in saecula saeculorum. ij'. Amen. 3050. Deinde, Cantore incipiente, cantatur sequens Responsorium=1 ij'. Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda, * quando · coeli movendi sunt et terra, * dum veneris iudicare saecúlum per ignem. Y/. Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira. ij'. Quando coeli movendi sunt ét terra. Y/. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde. ij'. Dum veneris iudicare saeculum per ignem. Y/•. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. ij'. Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda, quando coeli movendi sunt et terra, dum veneris iudicare saeculum per ignem. 3051. Dum repetitur Responsorium, Sacerdos, Diacono vel respective Aco– lytho ministrante .naviculam, ponit et benedicit incensum in thuribulo; et finito Responsorio primus Chorús canit: Kyrie, eleison; secundus Chorus re– spondet: Christe, eleison. Deinde jomnes simul canunt: Kyrie, eleison. Mox Sacerdos canit alta voce: Pater noster, quod secreto dicitur ab omnibus. 3052. Sacerdos accipit a Diacono, seu ab Acolytho aspersorium, eodemque comitante a dexteris et anteriorem fimbriam pluvialis sublevante, circumiens feretrum, aspergit corpus, ter a parte sinistra cadaveris et ter a de:xtera. Cum ·transit ante Altare et ante Crucem, profunde se inclinat, Diacono ve! Acolyi:ho genuflectente; si transit ante Sacramentum, genuflectit. Reversus ad lo.cum suum, Diacono. aut Acolytho ministrante, accipit thuribulum, et eodem modo quo asperserat, circuit feretrum, et corpus incensat; postea, reddito, thuribulo, stans 'in loco suo, Diacono ve! Acolytho librum ante ipsum tenente, iunctis manibus canit: Y/. Et ne nos inducas in tentationem: ij'. Sed libera nos a malo; .Y/. A porta inferí: ij'. Erue, Domine, animam eius.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz