BCCCAP00000000000000000000799

632 Lib. VI, Cap. VII 3036. Pastea Salvatoris nostri crucifixi imaginem Fratri moribundo oscu– landam praebet, verbis efficacibus eum ad spem aeternae salutis erigens, ipsam– que imaginem coram eo ponit, ut illam aspiciens, salutis suae spem sumat. Deinde, accensa candela, genibus flexis, cum omnibus circumstantibus, breves Litanias ut in Rituali recitat. 3037. Cum in agone sui exitus anima anxiatur, dicuntur Orationes: Profi– ciscere anima christiana etc., ut in Rituali. Interim Sacerdos. infirmum aqua benedicta aliquoties aspergit, illique Crucifixum ad deosculandum porrigit. 3038. Si diutius Iaboret anima, dici possunt Psalmi 117 et I 18 per Ho– ras Dominicae distributi; ita tamen, ut bine inde in oratione pausetur, interpo– sitis piis precibus iaculatoriis. 3039. Egressa anima, dicitur: B?. Subvenite, Sancti Dei etc. ut in Rituali. CAPUT VII DE EXSEQUIIS RELIGIOSI DEFUNCTI 3040. Exsequiae fieri prohibentur incipiendo a primis Vesperis usque ad totum insequentem diem in omnibu·s festis primariis dupl. I classis in quibus Missa praesente cadavere prohibetur; 1 tune funera transferenda sunt ad sequen– tem diem vel, si res urgeat, saltem ad horas pomeridianas post diei Vesperas, abstinendo tamen ab emortuali campanae sonitu. 3041. Diebus supra exceptis, exsequiae quantum fieri poterit de mane pe~ ragantur, ut Missa praesente cadavere, celebretur, antequam sepulturae tra– datur; quod si ob aliquam causam exsequiae celebrandae sint in sero, sequenU <;lie Missa exsequialis in die obitus celebretur et post Missam peragatur abso– Iutio ad tumulum. 3042. Constituto tempore quo corpus ad ecclesiam deferendum est, Reli– giosi in Sacristiam conveniant et distribuantur cerei postea accendendi. Datis. certis ·campanae signis, iuxta loci consuetudinem, Superior Conventus, ad quem officium exsequias peragendi pertinet, indutus superpelliceo et stola nigra, vel etiam pluviali .eiusdem coloris supra amictum, superpelliceum et stolam (non vero supra albam etiamsi Missam immediate sit celebraturus), una cum Reli– giosis, absque Assistentibus dalmatica et tunicella indutis, sub silentio se con– fert ubi corpus Defuncti iacet, praecedentibus Acolythis _superpelliceo indutis, 1 Haec festa sunt: Nativitatis et Epiphaniae Domini, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, Ss. Tri– nitatis, Corporis Christi, Sacrat. Cordis Iesu, D. N. l. 'Christi-Regis, lmmaculatae Conceptionis. An– nuntiationis et Assumptionis B. M. V., Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitatis S. Ioannis Bapt., S. loseph (19 mart. ac fer. IV infra hebdom. 11 post Octavam Paschae), Ss. Apostolorum Petrl et Pauli, Omnium Sanctorum et ultimo triduo Maioris Hebdom.; (non autem Feriis II et III post.Pa– scha et Pentecosten). Festa Titularis et Dedicationis ecclesiae et anniversarium Dedicationis ecclesiae. Festum Patroni principalis loci (i. e. oppidi, civitatis, dioecesis, provinciae, nationis), -et pro religiosis Institutis, festa Tituli aut S. Fundatoris Ordinis seu Congregationis. Si sollemnitas horum festorum fuerit in I:>ominicam translata, prohibitio valet tantum pro Dominica in qua agitur sollemnitas: S. R. C. n. 3570; n. 3946; n. 4130.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz