BCCCAP00000000000000000000799

626 Lib. VI, Cap. VI, § 2 3001. Si tempus et infirmi conditio permittant, ante Extremam Unctionem, Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta infirmo praebeantur. 3002. Si quis laboret in extremis, et periculum immineat, ne decedat ante– quam finiantur Unctiones, cito ungatur incipiendo ab eo loco: Per islam sanc– lam Unclionem etc. ut infra; deinde, si adhuc supervivat, dicantur Orationes praetermissae, suo loco positae. 3003. Si dum inungitur infirmus decedat, Sacerdos ultra non procedat, et praedictas Orationes omittat. Quod si dubitet an vivat adhuc, Unctio– nem prosequatur, sub condifione pronuntiando formam, dicens: Si vivis, per islam sanclam Unctionem, etc. ut infra. 3004. In casu necessitatis sufficit unica unctio in uno sensu, seu rectius in fronte, cum hac forma breviori: Per istam Sanctam Unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Amen. Salva tamen manet obligatio singulas unctiones supplendi cessante periculo. 3005. Quando pluribus simul infirmis hoc Sacramentum ministratur, Sacer– dos singulis aegrotis Crucero deosculandam porrigat, omnes preces quae unctionem praecedunt plurali numero recitet, unctiones cum respectivis formis super singulos aegrotos efficiat; omnes preces, quae unctiones subsequuntur plurali numero dicat. 3006. Unguntur s. Oleo oculi, aures, nares, os, manus et pectes; sed pedum unctio ex qualibet rationabili causa omitti potest. 3007. Manus vero, quae reliquis infirmis interius ungí debent; Sacerdotibus exterius ungantur. 3008. Si quis sit aliquo membro mutilatus, pars loco illi proxima inun– gatur, eadem verborum forma. 3009. Dum oculos, ;;¡ures, et alia corporis membra, quae paria sunt, Sacer– dos ungit, caveat, ne alterum ipsorum inungendo Sacramenti formam prius absolvat, quam ambo huiusmodi paria membra perunxerit. 301O. Cum alicui nostro Confratri sit administranda Extrema Unctio, aegri cubiculum mundetur et exornetur, ut n. 2985 di,ctum est. 3011. Mensa mappa candida sit cooperta, in ea parata sint vas, in quo sit bombacium in sex globulos distinctum, ad abstergendas partes inunctas, me– dulla panis ad detergendos digitos, aqua ad abluendas Sacerdotis manus; cerea candela quae deinde accensa Ungenti lumen praebeat. 3012. Omnibus necessariis praeparatis, Superior sine superpelliceo et stola, praecedentibus Clerico cum Cruce sine hasta, Fratribus sine luminaribus, s. Oleum ad cubiculum infirmi defert sacculo serico violacei colorís inclusum. 3013. Dum procedunt, Fratres alternatim, Superiore intonante, recitant Ps. Miserere. , 3014. Cum perventum fuerit ad locum, ubi iacet infirmus, Sacerdos intrans cubiculum, dicit: Pax huic domui: f?!. Et omnibus habitantibus in ea. 3015. Deposito s. Oleo super mensam, superpelliceo, stolaque violacea in– dutus, aegroto Crucem deosculandam porrigit; mox in modum Crucis eum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz