BCCCAP00000000000000000000799

622 Lib. VI, Cap. VI, § 1 ÜREMUS Adesto nobis, Domine Deus noster: et eos. qui in sanctae Crucis praesidio con– fidunt, perpetuis defende auxiliís. Per Christum Dominum nostrum. R'- Amen. 2980. Apprehenso aspersorio, cum Diacono, Subdiacono et Acolytho aquam benedictam deferente, vadit per totum Conventum, singula cubicula et ambu– lacra aspergens nihil dicens. Interim ceteri in aula remanentes cantant: Antiph. Congregavit nos in unum Christi amor, timeamus, et amemus Chri– stum Deum: ubi caritas, et amor, Deus ibi est: et Psalmum 83: Quam dilecta; ac pro temporis exigentia etíam Psalmum 90. Qui habitat in adiutorio altissimi. Post Psalmum repetitur Antiphona, Celebrans ad aulam reversus cantat: Y/. Ecce quam bonum, et quam iucundum: R'- Habitare fraires in unum. ÜREMUS Omnipotens sempiterne Deus, qui nos singulari praerogativa gratiae in hoc Religionis claustro misericorditer congregasti: da nobis f amulis tuis ita in eodem laudabiliter tibi servire, et in fraternitatis amare, et sincera dilectione, ac mutua pace convivere, ut tandem ad illam Patriam, in qua omnia secura, firma, tranquilla, et stabilia sunt, te largiente, pervenire valeamus. Per Christum Dominum nostrum. R'. Amen. Tandem Ce!ebrans benedicit omnibus praesentibus dicens: Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super harzc domum, super omnes habitantes in ea, super nos omnes, et maneat semper. R'- Amen. 2981. His finitis, processionaliter fit reditus in Ecclesiam, ubi celebratur Missa Officio diei conveniens. CAPUT VI DE RITU ADMINISTRANDI SACRAMENTA INFIRMIS ET DE MODO IUVANDI MORIENTES § l. D e r i tu ad m i n i s t r a n d i S. Co m mu n i o n e m in f i r m i s 2982. Sacra Communio pro Viatico mínistratur, cum probabile est, quod infirmo periculum vitae immineat, aut saltem quod infírmus graviter aegrotet. Viaticum dari potest non ieiunis, etiamsi eadem die sacra Communione fuerint refecti. 1 Quod si aeger, sumpto Viatico, aliquot adhuc dies vixerit et C. l. C., can. 864, § 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz