BCCCAP00000000000000000000799
De thurificationis ritu 39 tamen non solum a Ministris sacris, sed etiam a Clericis inferioribus, quoties _rem aliquam Celebranti immediate tradunt, ve! ab eo recipiunt, 1 praeterquam in Missa lecta, in qua Minister ampullas vini et aquae porrigens, ipsas quidem ampullas osculatur, non autem manum Ce!ebrantis. 2 209. Osculum rei ministrandae ve! acceptae datur, quoad fieri possit, in eiusdem rei parte, qua a Celebrante assumenda est ve! fuit derelicta, aut sal - tem proxime ad illam: puta aspersorium, in ea extremitate quae praebetur, thuribulum, in extremis catenulis. Si tamen rem ministrand am ipse Celehrans est osculaturus, tune Minister, minime in ipso loco, ubi dandum est Celebrantis osculum, eam deosculatur, sed in parte prope illum. 3 210. Aspersorium, quod Celebranti immediate porrigitur, medio manubrio a Ministro sumitur, ínfima vero eiusdem manubrii parte, si per alium est mini– strandum. Missale ambabus manibus 4 traditur et accipitur, ita ut tradens aper– turam libri habeat in dextera sua, et accipiens in sinistra; nec non prior librum teneat versus medium, et alter illum recipiat per eius extremitates inferiores et laterales. 211. Ordinis nostri laudabilis est consuetudo, ut Clerici et Laici fratres rem aliquam a quolibet Sacerdote accipientes, prius manum eius deosculentur, deinde rem ;;icceptam. Item rem Sacerdoti tradendam prius osculentur, dein eiusdem manum. CAPUT VI DE THURIFICATIONIS RITU Art. I De thuribulo ministrando 212. Cum tempus advenerit thus in thuribulum ingerendi, Thuriferarius il– lud afferet ad Celebrantem manu sinistra, ut superius dictum fuit. 5 Celebranti vero, vel Diacono seu Assistenti, prius manu dextera naviculam tradit semia– pertam, ita ut media eius pars clausa illum, cui traditur, respiciat. Dein pollice vel parvo digito manus dexterae apprehendens anulum catenulae mediae, oper– culum thuribuli sustollit usque ad medietatem fere catenularum. Tum, quin anulum catenulae mediae pollice deserat, aliis digitis eiusdem dexterae manus omnes catenas supra operculum apprehendit, et, admota pectori sinistra manu qua tenet maiorem thuribuli anulum, thuribulum ipsum Celebranti porrigit, illud elevans ad altitudinem manus eius seu naviculae, ut thus in hoc commod.e iniici possit, cavens ne thuribulum in gyrum agatur, neque catenula quadam thuris immissio impediatur. 1 Mem. Rit., tit. I, c. II, § 1, 11. 12; tit. III, c. II, .§ !, 11. 15; tit. VI, c. 11, § 1, 11'. g et 13. - 1l Rit. celebr., tit. VII, n. 4; S. R. C., n. 4193 ad .2. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 12; n. 14, - 4 Rit. celebr., tit. VI, n. 4. -- 5 N. 130. ' .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz