BCCCAP00000000000000000000799

38 Lib. I, Tit. II, Cap. V, Art. IH quentibus diebus cantantur seu leguntur, post verba Emisit spiritum, Exspira– vit, Tradidit spiritum; 3° in Hymno Te Deum, post versum Te ergo quaesumus etc.; 40 post alteram Sacramenti elevationem in Missa; 5° post verba Venite, adoremus et procidamus ante Deum, in Psalmo Invitatorii, praeter tamen Aco– lythos seu Cantores, qui genuflexione facta et minimo interiecto spatio surgen– tes, Psalmi recitationem prosequuntur. 204. In refectorio prosternunt se Fratres atque terram osculantur, secundum Religionis nostrae morem, ad singulorum ingressum, ante suum quisque locum, et iterum post peractam, si facta fuerit, capitularem culparum correptionem. Hem post benedictionem mensae, responso ab omnibus Deo gratias; necnon absolutis post coenam gratiarum precibus. Similiter ante et post benedictionem mensae in collatione dierum ieiunii, atque perneta gratiarum actione. 1 Art. II I De modo rem aliquam tradendi et accipiendi 205. Qui rem aliquam sacerdoti Celebranti ministrat, puta aspersorium, thuribulum et alia huiusmodi, prius deosculari debet id quod illi praebet, deinde manum Celebrantis. Eam rursus accipiens a Celebrante, huius manum prius deosculatur, dein ipsam rem quam recipit. 2 Accipientes tamen candelam bene– dictam a Celebrante, in Festo Purificatio: :1.is B. M. V., 3 et similiter palmam in Dominica Palmarum, 4 candelam prius et palmam osculantur ob rei benedictae reverentiam, deinde manum Celebrantis. 206. In Missis de Requie 5 et in functionibus funereis, necnon per totam et .solam Feriam VI in Parasceve, 6 omnino sunt omittendae praedictae deoscu– lationes, etiam patenae et calicis per Ministros. 207. Quando in Altari palam sit expositum Sstñum Sacramentum, omitten– dae sunt osculationes reí et manus, quae sunt mere reverentiales, quae videlicet biretum, cochlear, thuribulum, ampullas, aspersorium et similia respiciunt, 7 minime vero oscula ritualia, quae ad ritum Missae magis intrinsece pertinent, ut sunt oscula calicis et patenae, manus ad Epistolam et Evangelium. 8 Idem observetur quoad Sacerdotem, celebrantem coram proprio Episcopo in throno pontificaliter assistente. 9 208. Oscula rei et manus fiunt tantummodo erga Sacerdotem celebrantem vel Praelatum eo maiorem, minime vero erga Ministrum illo inferiorem. Fiunt 1 BOVER!US, De sacris Ritibus ..., 1626, p. 445-453; EUGENIO DA RUMILLY, Cerimoniale ed Ordi– nazioni, Roma, 1841; p. 150-153. - 2 Caereni. Episc., l. 1, c. 18, n. 16; S. R. C., n. 1835; n. 2578 ad 5. - 3 Caérem. Episc., l. 2, c. 16, n. 9. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 21, n. 6; S. R. C., n. 3139. - 5 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 16; l. 2, c. 11, n. 5; Rit. celebr., tit. XIII, n. 2; S. R. C., n. 4193 ad 3. - 6 Caerem. Episc., J. 2,.c. 25, n. 12, 15 et 16; c. 26, n. 2; S. R. C., n. 1342 ad 2 et 3; n. 4193 ad 3. - 7 Caerem. Episc., I, 1, c. 23, n. 18; l. 2, c. 23, n. 11, 12; c. 33, n. 19; ÜARDELLINI, Comment. ad Jnstr. Clem ., § XXX, 8, 17. - 8 ÜARDELLINI, loe. cit.; Caerem. Min., 1927, n. 328. - 9 Caerem. Episc., J. 1, c. 18, n. 16 in fine; L2, c. 9, n. 5, 6 et 8; S. R. C., n. 3059 ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz