BCCCAP00000000000000000000799
596 Lib. VI, Cap. II, Art. III octavo Constitutionun;i Ordinis nostri nn. 132-142 inclusive, necnon ex Ordi– nationibus n. 168 ac n. 171; haeé omnia in lingua vernacula. 2927. Pastea interrogantur Vocales si forte aliquod impedimentum cogno– scant quod electionem nullam reddere possit, absolutio tameri non datur; invo– catur Spiritus Sanctus (n. 2869) et ab omnibus 1 iuramentum sequens praesta– tur, a Sacerdotibus tacto pectare, a Clericis vero et Laicis (in lingua vernacula) manu dextera super Evangelium posita: Ego Fr. N. a N. iuro et promitto Deo ortmipotenti, beatae .Mariae Virgini, Seraphico Patri nostro Francisco et omnibus Sanctis, me in hac electione Discreti, illi daturum meum votum, quem secundum Deum eligendum esse existimavero. Ita me Deus adiuvet (C!erici et Laici addant: et haec Sancta Dei Evangelia). 2928. Deinde, designatis duobus Scrutatoribus, proceditur ad electionem, iis omnibus observatis tum a VocaHbus tum a Scrutatoribus quae .descripta sunt nn. 2,¡371-2880. Si in tertio scrutinio duo Patres aequalem votorum nume– rum obtinuerint, electus censendus erit, qui religione senior sit, antianitate a die primae professionis computata; et si suffragati eodem die professionem emiserint, ille qui senior aetate. Si quis cum inclusiva solummodo electus fuerit, primus Scrutator quaerit signum schedae electi, ab illo scheda aperitur, et electus declªratur, cum apparuerit, quod sibímetipsí votum non dederit, quod adnotandum est in tabula scrutiniorum. 2929. Facta electione, si in conventu adsunt Religiosi qui electionis non fuerunt participes, per solitum signum in aulam advocantur: quibus adunatis, electo in medio aulae genuflexo, ceteris stantibus, primus Scrutator alta voce proclamat: In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictas in saecula. Amen. Haec est electio canonica Díscreti huius loci nostrí N., jacta ex impositione Adm. R. P. Ministri Provinciae hodie, die ... mensis ... anni millesimi nongentesimi ... In qua electione R. P. N. a N. in primo (ve! secundo, aut tertio) scrutinio ha-. buit voces ... Et ego Fr. N. a N. Scrutator, nomine meo et Socii mei Scrutatoris, electum esse pronuntio R. P. N. a N . ... in Discretum huius loci nostri N.: in cuius electione maior pars Vocalium consensit. Amen. 2930. Postea schedae comburuntur, Litterae testimoniales, uti infra a duo– bus Scrutatoribus subscriptae et sigillo conventus munitae atque obsignatae Electo traduntur, ut eas in Capitulo Provinciali exhibeat. 1 Si Minister Provincialis Capitulum praesideat, ipse iuramentum non praestat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz