BCCCAP00000000000000000000799
De ritu servando in Capitulo locali 595 2920. Conficiuntur etiam Litterae testimoniales, ut .infra, tam pro primo quam pro secundo Custode, a tribus Scrutatoribus subscriptae et sigillo Pro- · vinciae munitae, atque obsignatae Electis traduntur, ut ipsi, data opportutJitate, eas in Capitulo generali exhibeant. Reverendissimi in Christo Patres, Fidem /acimus Reverendissimis Patribus qualiter in nostr~ Provinciali Capi– tulo, canonice congregato in Conventu nostro N., in primo (ve! secundo, aut tertio) scrutinio electus /uit Adm. Rev. P. N. a N. in primum (ve! secundum) Custodem Generalem huius Provinciae nostrae N. Rogamus igitur Revmas PP. VV. ut eum admittant in nostro Capitulo Generali, ad omnia legitime celebranda, quae de iure ipsi competere probe noverint. E Conventu nostro N., die ... mensis ... anni millesimi nongentesimi ... (Sigillum ffi Provinciae). Obedientes filii: Fr. N. a N., Scrutator ' Fr. N. a N., Scrutator Fr. N. a N., Scrutator SUPERSCRIPTIO Revmis PP. Ministro et Definitoribus Generalibus, pro Capitulo Generali FF. Minorum Capuccinorum in Conventu Urbis congregato. - Romae. 2921. Postea instituitur Processio et reliqua omnia peraguntur, mutatis mutandis, quae pro Capitulo Generali dicta sunt nn. 2882 et seq. Art. 111 De ritu servando in Capitulo locali 2922. In electione Discreti omnia observantur quae in electione Capituli Provincialis .dicta sunt, mutatis mutandis. 2923. Praeses huius electionis Guardianus est, vel Provincialis, qui tamen ad electionem non concurrit. 2924. Electionis die, in Missa quae a Superiore celebratur, post Elevationem in Choro recitantur preces n. 2862 descriptae. 2925. Hora statuta datur signum de more; interim omnes, qui ius habent concurrendi ad electionem, in aulam capitularem conveniunt, ubi omnia ad ipsam electionem necessaria iam sint parata. 2926. In primis leguntur nomina Vocalium, et singuli nominati responde– bunt Adsum; dein Ieguntur Litterae citatoriae Ministri Provincialis, ex capite
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz