BCCCAP00000000000000000000799
594 Lib. VI, Cap. H, Art. II Praeses autem Capituli statim subiungit: Et ego Fr. N. a N. huius Capituli Provincialis Praeses, auctoritate a Mi– nistro Generali mihi concessa et omnium eligenti;m nomine, vos canonice electos esse pronuntio in Ministrum Provincialem, in Definitores Provinciales et in Cu– stodes Generales; in quibus electionibus Patrum Vocalium hic praesentium pars maior consensit. Si vero desit Praeses Capituli a Ministro Generali delegatus, tune primus Scrutator prosequitur. Et ego Fr. N. a N., Scrutator, nomine meo et sociorum meorum Scrutatorum, electos esse pronuntio ad officia vel munera de quibus supra: in quibus electionibus Patrum Vocalium hic praesentium pars maior consensit. 2919. Omnibus electionibus sic persolutis, schedae comburuntur, scrutinia a Secretario Capituli et Scrutatoribus subscribuntur, obsignantur sigillo Pro– vinciae et statim a novo Definitorio cum litteris commendatitiis pro confir– matione neo-Provincialis ad Ministrum Generalem mittuntur hac formula: Reverendissime Pater. Nos infrascripti Paires Definitores Provinciales, hodie in Capitulo Provinciali canonice electi, fidem facimus, qualiter in hoc nostro Capitulo Provinciali ............. celebrato in MINISTRUM PROVINCIALEM dilectae nostrae Provinciae N. electus fuit Admodum Reverendus Pater ..•.................. a ............• Rogamus igitur ad normam numeri r49 Constitutionum nostrarum Paternitatem Vestram Reverendissimam, ut electionem factam confirmare dignetur. Hisce litteris adnectitur tabula scrutiniorum omnium quae in Capitulo peracta sunt. E Conventu nostro ... die ... mensis ... anni ... Fr. Fr. Fr. Fr. a a a a (Sigillum ffi Provinciae) Obedientes filii Paternitatis Vestrae Reverendissimae .rus Definitor 2us Definitor 3us Definitor 4us Definitor
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz