BCCCAP00000000000000000000799

36 Lib. I, Tit. 11, Cap. V, Art. 11, § 3 194. In Missa sollemni seu cantata, ad verba Symboli Et incarnatus est, us– que ad Et horno factus est inclusive, tenentur omnes de Choro qui stant, etiam Praelati et Celebrans, genuflectere, sive ab ipsis, sive a cantoribus verba haec proferantur. 1 Sedentes vero caput tantum debent inclinare detectum. 2 In tri– bus tamen Missis Nativitatis Domini et in festo Annuntiationis B. Mariae Vir– ginis, die quo fit eius Officium, 3 omnes de Choro, quamvis sedentes, etiam Ce– lebrans et· Ministri, ad praedicta verba genuflectere tenentur. 4 195. Praeterea omnes de Choro utrumque genu flectunt ad Versum Tractus quadragesimalis Adiuva nos, Deus etc. usque in finem; ad Versum Veni, Sancte Spiritus etc., in omnibus Missis de Spiritu Sancto, sive post Alleluia, sive in Tractu; ad verba quae Ieguntur in Epístola Ut in nomine Iesu omne genu fiecta– tur, usque ad. in/ernorum inclusive; 5 in cantu Passionis, post verba Emisit spi-, ritum, Exspiravit, Tradidit spiritum, usque dum Celebrans ve! Diaconus assur– gat, cantum prosecuturus; Feria VI in Parasceve, ad Crucis adorationem, dum ter cantatur Venite, adoremus: tertia autem vice, donec Celebrans Crucem supra pulvinum ad hoc praeparatum posuerit. • 196. Celebrans ve! Cantores qui aliquid in Choro intonant, ad quod genu– flexio praescribitur, stantes manent, sed, intonatione absoluta, statim genu- - flectunt sicut et ceteri. 7 De cetero autem, qui actu canunt, .etiam ex libro super legili in medio chori posito, una cum aliis genuflectunt, ubi ratione verborum genuflexio praescribitur, 8 nisi, ob plura verba proferenda et nimiam moram, adsit illis periculum iq cantu errandi: quo in casu, stantes permanere possunt usque sub finem verborum illorum, atque tune unico genu flectere. 0 197. Omnes genuflexiones, sive simplices, sive duplices, quae a Choralibus in locis suis peraguntur, ad invicem iuxta scamnorum dispositionem fiunt. Qui tamen non in scamnis, sed in plano chori locum tenent, facie versa ad Altare genuflectant, praeter casus morosae genuflexionis, de quibus inferius sermo fiet, et in quibus genua facie ad invicem conversa, sicut et ceteri Chorales, flectant. § 3 - De genuflexione cui additur inclinatio 198. Genuflexioni duplici, maxime si brevis sit, aliquando coniungitur me– diocris inclinatio corporis, humerorum nempe simul et capitis, quae in casu habetur ut profunda. 10 199. Talis vero mediocris inclinatio fit a genuflexis: 1 ° quoties SS. Sacra– mentum utroque genu adorandum est, ut supra descriptum fuit; 11 2° ad utram– que elevationem in Missa, prima vice laudabiliter post adspectam Hostiam 1• Rubr. gen. Miss., tit. XVII, n. 3; S. R. C., n .. 1421 ad 3. - 2 Rubr. gen. Miss., tít. XVII, n. 3; S. R. C., n. 1476 ad 1-5; n. 1594 ad 2; n. 2960 ad 2; n. 3860. - 3 S. R. C., n. 1268. - 4 Rubr. gen. Miss., tít. XVII, n. 3; Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 53; S. R. C., n. 1421 ad 3; n. 1476 ad 1-5· n. 2960 ad 2; - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. 21, n. 13. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 25, n. 23; c. 26, n. 9; Rubr. spec. Miss. Rom. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 1, n. 12. - 8 Caerem. Episc., l. 2, c. 6, n. 8. - 9 Caerem. Min., 1927, n. 30. - lO S. R. C., n. 4179 ad l. - 11 NN. 191-192.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz