BCCCAP00000000000000000000799
De ritu servando in Capitulo Provinciali 591 Actiones nostras, quaesumus Domine, aspirando praeveni, et adiuvando pro– sequere; ut cuneta nostra oratio, et operatio, atque electio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. ij'. Amen. In fine dicuntur 5 Pater noster et Ave, Maria expansis brachiis. 2908. Tune omnes, praecinente provinciali Ministro, tacto pectore, iura– mentum emittunt: Ego Frater N. a N. iuro et promitto Deo omnipotenti, Beatae Mariae Vir– gini, Seraphico Patri nostro Francisco et omnibus Sanctis, me in electione Mi– nistri Provincialis, Definitorum Provincialium, ac Custodum Generalium, iis da– turum meum votum, quos secundum Deum eligendos esse existimavero. Ita me Deus adiuvet. 2909. Facto iuramento, omnes surgunt, Praeses seu Minister provincialis, habito prius Definitorum consensu, proponit Secretarium Capituli et tres Séru– tatores, quos ab aula discedere iubet; deinde interrogat Vocales, an sit contra eos ali qua exceptio; sin autem ulla fiat, revocentur et genuflexi audiant admo– nitionem Praesidis de habenda in notandis vo'tis attentione, fidelitat~ et secreti observantia, ad quam tum lege naturali, tum expresso sanctae obedientiae praecepto pro semper obligantur. !!910. Deinde Praeses adgeniculatur a Iatere Secretarii et Scrutatorum, ac manu pectori admota pronuntiat cum eis formulam iuramenti: Ego Frater N. a N. iuro et promitto Deo omnipotenti, beatae Mariae Virgini, Seraphico Patri nostro Francisco et omnibus Sanctis me munus (Praesidis, ve! Se– cretarii, ve! Scrutatoris) fideliter impleturum ac secretum inviolabiliter servaturum circa acta in Capitulo, etiam expletis electionibus. Ita. me Deus adiuvet. 291 L Deinde, servatis omnibus, tum a Vocalibus tum a Scrutatoribus, quae pro electione Definitorum Capituli generalis dicta sunt (1111. 2871-2880), proce– ditur ad electionem quatuor Definitorum. Praeses Capituli opportune moneat Vocales quod duos ad summum Definitores reeligere possint ex iis qui in Ca– pitulo proxime praeterito Definitores fuere. 2912. Completa electione quatuor Definitorum datur signum, quo familia religiosa in aula capitulari adunatur. Tune neo-Definitoribus in medio. aulae "genuflexis, ceterisque Capitularibus ac familia religiosa sfantibus, primus Scru– tator, alta et intelligibili voce pronuntiat: In nomine Domini nostri Jesu Christi, eius Sanctissimae Genitricis Mariae, ac Seraphici Patris nostri Francisci, totiusque coelestis Curiae triumphantis. Amen. Haec est electio canonica Definitorum provincialwm praesentis Capituli, in hoc loco N. congregati (si Capitnlo praesehs erit Minister Generalis subiungitur: ex impositione Reverendissimi Patris N. a N., Ministri Generalis totius Ordinis nostri, praesidente ipso et assistente), f acta hodie, die ... mensis ... anni millesimi ntmgentesimi ...
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz