BCCCAP00000000000000000000799

De ritu servando in Capitul,o Provinciali, 589 perfectae abdicationis sigilla tradat et suorum defectuum culpam dicat; deinde ad electionem Ministri provincialis procedatur, qui etiarri ex alia provincia as– sumi potest. (148). Minister provincialis per triennium tantum in officio perduret: quo exacto, in eadem provincia ad idem mumis secundo immediate assumi nequeat, et a Superioris localis officio per annum lib.er maneat: Minister tamen generalis cum suo Definitorio, iustis de causis, ipsi vocem passivam concedere potest. (149). Electo · autem Ministro provinciali, Definitores, nomine Capituli, séribant ad Ministrum generalem pro confirmatione; interim vero, donec re– sponsum venerit, offici~m exercere poterit tamquam Commissarius ipsius Mi– nistri generalis, dummodo in ipsa versetur provincia. (150). Quum in Capitulis provincialibus quatuor Definitores constitui de– beant, si in Ministrurrt provincialem electus fuerit unus ex ipsis, quintus eliga– tur Definitor et eligi possit unus ex Definitoribus praecedentis Capituli, licet ínter quatuor primos duo ex eis electi fuerint; quando tamen Minister provin- ,cialis electus sit unus ex illis, minime vero si ex novis Definitoribus fuerit. (151). Decernitur etiam, ut unaquaeque provincia duos habeat Custodes generales, qui de gremio Capituli ve! de corpore provinciae eligantur; Mi_nister autem provincialis officio cedens, in electione vocem habeat passivam. Eligatur ergo primus Custos generalis, qui ad Capitulum generale refe:re debeat de pro– vinciae necessitatibus; dein eligatur secundus Custos, qui tamen ad Capitulum generale non accedet, nisi primus obierit, ve! ex infirmitate aut alía gravi causa a Definitorio generali approbanda, praefato Capitulo interesse nequeat. Ex ÜRDINATIONIBUS Ord. 168, § 1. Pro valida electione requiritur maioritas suffragiorum, com– putato etiam suffragio ipsius electi. § 2. Habita electione cum unico suffragio 1 supra medietatem, inspicienda est schedula electi, ut constet ipsum sibi suffragatum non fuisse. Si tamen haec inspectio omissa fuerit, electio valet, dummodo in ipsa sessione nulla facta fue- rit instantia aut oppositio. , § 3. Qui repertus fuerit dedisse schedulam albam, excludendus est ab electionibus Capituli; quod si fuerit electus, iteranda est electio, ipso excluso. Ord. 171, § l. Publícato scrutinio, electoribus. in contrarium non creditur, cum omnes sint testes singulares; sed fidendum omnino scrutatoribus, qui sunt depositaríi publicae fidei. § 2. Combustis ex inadvertentia, una cum schedulis, tabulis scrutiníi, standum est testificationi scrutatorum; nec inst.ituatur novum scrutinium, quod invalidum esset. , 2905. His lectionibus finitis, Praeses Capituli interrogat, num quis aliquod impedimentum sciat, sive ex parte eligentium, ·sive ex parte eligendorum aut undequaque legitimae electioni contrarium? idque tribus vicibus per semel -

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz