BCCCAP00000000000000000000799
588 Lib. VI, Cap. 11, Art. 11 que facimus, illum in omni electione eligendum esse, qui melior et magis idoneus iudicabitur ad illud officium ad quod eligitur, quovis alio seposito respectu. Antequam igitur ad quamcumque electionem canonicam deveniatur, omnes et singuli vocales iureiurando promittant se electuros quos secundum Deum eligendos esse existimaverint. (137). Quoniam vero Superiores subditorum suorum multo magis exemplo, quam verbis, duces esse debent et forma, statuitur, ut frater qui prudentia, pie– tate, doctrina, disciplinae regularis zelo ceteros non praeceUat, et ordinarie die noctuque in chorum et.refectorium cum fratribus convenire nequeat, ve! nota– biliter specialibus cibis indigeat, nullatenus Superior constituatur. (138). In quibuscumque electionibus nullus voce passiva gaudeat, nisi sit sacerdos, concionandi facultate a Ministro generali praeditus, ac votorum sol– lemnium professus; numquam vero ante expletum septennium a prima profes– sione, salvis praescriptis iuris communis atque Constitutionum quoad promoven– dos ad' singula munera ve! officia. (143). Statuitur insuper ad omnem tollendam suspicionem, ne infra duos menses ante Capitulum provinciale, fratres e Loco mutentur sine gravi et mani– festa necessitate. Animadvertant MinisJri provinciales et Definitores, ne in fra– trum mutationibus itemque in familiarum dispositione, aliquid agant, quod rationabilem suspicionem alicuius consilii pro futuris electionibus parere possit. (144). Capitula provincialia d.e triennio in triennium habeantur feria sexta hebdomadae secundae ve! tertiae post Pascha, ve! alío tempore iuxta provin– ciarum consuetudines, de Ministri generalis licentia, cui reservatur facultas ea convocandi sex mensibus ante ve! post triennium, sive sacrae visitationis oc– casione ve! ex alia qualibet rationabili causa. In iis vero sint vocales Minister provincialis, Definitores, ex-Ministri generales et ex-Definitores generales qui sunt eiusc).em provinciae membra, Custodes generales, Ex-ministri provinciales, Ministri provincialis Secretarius qui saltem per triennium officio suo functus fuerit, Guardiani, hospitiorum. Praesides proprium districtum habentium, in quibus, sub Ministri provincialis immediata dependentia, gubernant religiosam familiam quae tribus saltem sacerdotibus constet ipso Praeside comprehenso, ac tandem Discreti. (145). Minister generalis vocem activam habeat in omnibus Capitulis, qui– bus praefuerit; Definitores generales autem eamdem habeant vocem in Capi tulis suae respectivae provinciae, quum ibi fuerint. (146). Eligantur porro in Capitulo provinciali quatuor Definitores de gremio Capituli ve! de corpore provinciae, ex qüibus duo ad summum possunt esse ex electis in.praecedenti Capitulo; Minister autem provincialis in hac tantum electio– ne vocem habeat activam. Quod si quis Definitor electus extra gremium Capi– tuli sit absens, minime operationes Capituli suspendantur. (147). Definitoribus electis, Minister provincialis, in humilitatis signum et ad bstendendum animum ab omni ambitionis specie alienum, in publico Ca– pitulo officium suum omnemque auctoritatem remittat, atque in testimonium
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz