BCCCAP00000000000000000000799
De ritu servando in Capitulo Provinciali 587 . super tot exemplaria elenchi omnium Capitularium quot sunt Vocales, sed sine intestatione. 2904. Hora indicta tria dantur signa pro congregatione Capituli; omnibus dein adunatis leguntur nomina Vocalium, et singuli nominati respondebunt: Adsum; leguntur quoque Litterae convocatoriae Ministri Provincialis; item Decretum nominationis in Commissarium, si Commissarius Generalis Capitulum praesideat; deinde ex nostris Constitutionibus et ex Ordinationibus numeri qui sequuntur. E CoNSTITUTIONIBUS N0STRIS (Cap. VIII) (132). Ordinis praelaturae conferantur per electionem, in qua procedant fra– tres· pure, simpliciter, sancte et canonice. Caveant igitur omnes a directa ve! indirecta suffragiorum procuratione, tam pro seipsis quam pro aliis: contra fa– cientes privatione vocis activae et passivae, atque officiorum quae obtinent et inhabilitate ad futura quaecumque obtinenda puniendi sunt. (133). Conentur fratres, iuxta consilium Christi piissimi Domini nostri, dum ad eius nuptias invitantur, cum eo postremum tenere, non vero primum cum Lucifero locum appetere, quia, secundum evangelicam veritatem, « erunt no– vissimi primi, et primi novissimi )); quinimo, quum semper desiderare debeant potius subditi esse et obedire quam fieri Superiores aliisque imperare, cum Chri– sto dignitates fugiant: nihilominus qui a Deo tamquam Aaron per sanctam obe– dientiam vocati fuerint, pertinaces non_ sint in respuendo munere sibi commisso. (134). Omnia nostrorum Capitulorum generalium, provincialium et loca– lium scrutinia ita per schedas secretas fiant, ut eligentium nomina, iuxta prae– scriptum iuris, numquam manifestentur. (135). Declaratur quoque in qualibet electione necessarium esse et sufficere, ut quis, demptis suffragiis nullis, ultra dimidiam partem vocum obtineat. Elec– tiones Definitorum singillatim fiant, ita ut unus tantum singulis votationibus eligatur; et si contigerit quod in primo aut secundo scrutinio nullus electus fue– rit, tertium fíat scrutinium, in quo publicetur electus ille qui votorum plurali– tatem relativam obtinuerit. Haec norma quoad numerum scrutiniorum in omni– bus electionibus Ordinis generalibus, provincialibus et localibus servanda erit. In electione autem Ministri ... provincialis post tertium inefficax scrutinium, instituatur qi.tartum scrutinium, in quo solummodo illi duo vocem passivam habeant, qui in tertio maiorem partem suffragiorum sortiti sunt. Quod si post ultimum et decisivum scrutinium, res'pective tertium et quartum, suffragia aequalia fuerint, hab_eatur ·electus qui prima professione sit senior; et si suffra– gati eodem die professionem emiserint, ille qui senior aetate. (136). Ad munus Superioris maioris inhabiles sint qui religionem professi non sunt a decem saltem annis a prima professione computandis, non sunt ex legitimo matrimonio nati, et annos quadraginta non expleverunt, si agatur de Ministro generali; annos triginta, si de aliis Superioribus maioribus. Notum quo-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz