BCCCAP00000000000000000000799
584 Lib. VI, Cap. II, Art. I cere recipio; ideoque prorsus reiicio haereticum commentum evolutionis dogma– tum, ab uno in alium sensum transeuntium, diversum ab eo, quem prius habuit Ecclesia; pariterque damno errorem omnem, quo divino deposito, Christi Spon– sae tradito ab Eaque fideliter custodiendo, sufficitur philosophicum inventum, ve! creatio humanae conscientiae, hominunt conatu sensim efformatae et in posterum indefinito progressu perficiendae. Quinto: Certissime teneo ac sincere profiteor, Fidem non esse coecum sensum religionis e latebris subconscientiae erumpentem, sub pressione cordis et inflexionis voluntatis moraliter informa– tae, sed verum assensum intellectus veritati extrinsecus acceptae ex auditu, quo nempe, quae a Deo personali, creatore ac domino nostro dicta, testata et revelata sunt, vera esse credimus, propter Dei auctoritatem summe veracis. Me etiam, qua par est reverentia, subiicio totoque animo adhaereo damna– tionibus, declarationibus, praescriptis omnibus, quae in Encyclicis .Litteris. Pascendi 1 et in Decreto Lamentabili 2 continentur, praesertim circa eam quam historiam dogmatum vocant. Item reprobo errorem affirmantium, propositam ab Ecclesia fidem posse historiae repugnare, et catholica dogmata, quo sensu nunc intelliguntur, cum verioribus christianae religionis originibus componí non posse. Damno quoque ac reiicio eorum sententiam, qui dicunt christianum hominem eruditiorem induere personam duplicem, aliam credentis, aliam histo– rici, quasi Iiceret historico ea retinere quae credentis fidei contradicant, aut praemissas adstruere, ex quibus consequatur dogmata esse aut falsa aut dubia, modo haec directo non denegentur. Reprobo pariter eam Scripturae Sanctae diiudicandae atque interpretandae rationem, quae, Ecclesiae traditione, ana– logía Fidei, et Apostolicae Sedis. normis posthabitis, rationalistarum commentis inhaeret, et criticen textus velut unicam supremamque regulam, haud minus licenter quam temere amplectitur. Sententiam praeterea illorum reiicio qui tenent, doctori disciplinae historicae theologicae tradendae, aut iis de rebus scribenti, seponendam prius esse opinionem ante conceptam sive de superna– turali origine catholicae traditionis, sive de promissa divinitus 'ope ad perennem conservationem uniuscuiusque revelati veri; deinde scripta Patrum singulorum interpretanda solis scientiae principiis, sacra qualibet auctoritate seclusa, eaque iudicii libertate, qua profana quaevis monumenta solent investigari. In univer– sum denique me alienissimum ab errore profiteor, quo modernistae tenent in sacra traditione nihil inesse divini; aut, quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt; ita ut nihil iam restet nisi nudum factum et simplex, commu– nibus historiae factis aequandum; hominum nempe sua industria, solertia, in– genio scholam a Christo eiusque apostolis inchoatam per subsequentes aetates continuantium. Proinde fidem Patrum firmissime retineo et ad extremum vitae spiritum retinebo, de charismate veritatis certo, quocl est, fuit eritque semper in episcopatus ab Apostolis successione; non ut id teneatur quod melius et aptius 1 8 sept. 1907. - 2 3 iulii 1907.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz