BCCCAP00000000000000000000799

De ritu serva~do in Capitulo Generali 583 orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmi– ter assero imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, nec non aliorum Sancto– rum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam. fuisse, illarumque usum christiano. populo .maxime salutarem esse affirmo. Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesia– rum matrem et magistram agnosco, Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolo– rum Principis successori ac Iesu Christi. Vicario, veram obedientiam spondeo ac iuro. Cetera item omnia a Sacris Canonibus et Oecumenicis Conciliis, ac prae– cipue a Sacrosancta Tridentina Synodo et ab Oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani Pontificis primatu et infal– libili magisterio, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathemati– zatas, ego pariter damno, reiicio et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam usque ad extremum vitae , spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, atque a meis subditis, seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit curaturum. (Hic ponit manum dexteram supra textum sancti Evangelii). Ego ídem Fr. N. spondeo, voveo ac iuro. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia. FORMULA IURJSIURANDI 1 Ego Fr. N. firmiter amplector ac recipio omnia et singula, quae ab inerranti Ecclesiae magisterio definita, adserta ac declarata sunt, praesertim ea doctrinae capita, quae huius temporis erroribus directo adversantur. Ac primum quidem Deum, rerum omnium principium et finem, .naturali rationis lumine per ea quae facta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam causam ger effectus, certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse, profiteor. Secundo: Externa revelationis .argumenta, hoc est facta divina, in primisque miracula et prophe– tias, admitto et agnosco tamquam signa certissima divinitus ortae christianae Religionis, eademque teneo aetatum omnium atque hominum, etiam huius tem– poris, intelligentiae esse maxime accommodata. Tertio: Firma pariter fide credo, Ecclesiam, verbi revelati custodem et magistram, per ipsum verum atque histo– ricum Christum, quum apud nos degeret, proxime ac directo insfüutam, ean– demque super Pettum, apostolicae hierarchiae principem, eiusque in aevum Suc– cessores aedificatam. Quarto: Fidei doctrinam ab Apostolis per orthodoxos Pa– tres eodem sensu eademque semper sententia ad nos usque transmissam, sin• 1 In Motu proprio s.acrorum Antistitum, 1 sept. 191O, a Summo Pontifice Pío X praescrlpta.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz