BCCCAP00000000000000000000799
582 Lib. VI, Cap. II, Art. I PROFESSIO FIDEI Ego Fr. N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet; Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum, ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non facturo, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem 'descen– dit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et horno factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato: passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum: sedet ad dexte– ram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglori– ficatur; qui Iocutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et aposto– licam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen. Apostolicas, et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Ecclesiae ob– servationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. ltem sacram Scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto; nec eam unquam, nisi iuxta unanimem consensum Patrum, accipiam et inter– pretabor. Profiteor quoque septem esse vere et proprie S_acramenta novae legis a Iesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, Iicet non omnia singulis, necessaria, scilicet: Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium; illaque gra– tiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum sollemni administratione recipio et admitto. Omnia et singula, quae de peccato originali et de iustificatione in Sacro– sancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacri– ficium pro vivis et defunctis; atque in sanctissiní.o Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem una cum anima et divini– tate D. N. Iesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini ií1 Sanguinem, quam conversionem catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum, atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari. Similit'er et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz