BCCCAP00000000000000000000799

578 Lib. VI, Cap. 11, Art. i Et ego Fr. N. a N. Scrutator, nomine meo et sociorum meorum Scrutatorum, electos esse pronuntio ipsos Revmos PP. N., N., N., N., N., N. in Definitores Ge– nerales praesentis Capituli, in quorum electione pars maior Vocalium consensit. Amen. 1 2882. Pacta neo-Electorum promulgatiohe, religiosa familia recedit: tune schedae coram omnibus comburuntur et Litterae scrutiniorum, quae in archi~ vio Ordinis asservandae sunt, a' tribus Scrutatoribus subscribuntur. Deinde, determinata et patefacta per Praesidem die pro electione Ministri Generalis et Procuratoris Generalis, cum recitatione Psalmi Laudate Dominum, omnes gentes conventus absolvitur. 2883. Die statuto, datis solitis signis, Capitulares iterum in aulam capitula– rem conveniunt: et neo-Definitores locum sibi spectantem occupant. Praele– guntur nomina Vocalium et singuli respondebunt: Adsum. Quo facto invocatur Spiritus Sanctus cum Hymno Veni, Creator, Versiculis et Orationibus, ut in prima sessione (n. 2869). 2884. Deinde Minister Generalis surgit, sigillum Ordinis primo Definitori, respective ei qui nomine Papae est Praeses Capituli, tradit, in medio aulae genuflectit et culpam dicit; et accepta poenitentia ipsi a primo Definitore, re– spective Praeside, imposita, aula egreditur, comitante sexto Definitore usque ad portam (rediturus tantummodo ad processionem), Chorum ingreditur, ut pro felici exitu Capituli oret. 2885. Sequitur distributio, scriptio, collectio et scrutatio schedularum, modo supra descripto pro Definitoribus Generalibus; advertendum tamen quod in electione Ministri Generalis (et idem dicendum de altera Procuratoris Generalis mox facienda) si contigerit, ut post tertium scrutinium nullus electus fuerit, in– stituatur quartum scrutinium, in quo solummodo illi duo vocem passivam ha– beant qui in tertio scrutinio maiorem partem suffragiorum sortiti sunt. Suf– fragiis aequalibus habeatur electus qui prima professione sit senior; et si suffra– gati eodem die professionem emiserint, ille qui senior aetate. 2 2886. Pacta electione, datur signum ad annuntiandum talem faustum eventum. ·Congregata igitur familia religiosa in aula capitulari, omnibus stan– tibus, neo-Electo in medio aulae genuflexo, primus Scrutator alta voce pro– clamationem legit: In nomine Domini nostri Iesu Christi, eius sanctissimae Oenitricis Mariae, Seraphici Patris nostri Francisci, totiusque coelestis Curiae triumphantis. Amen. Haec est electio canonica Ministri Oeneralis in hoc loco N. congregati, prae– sidente Emo ac Revmo Domino Cardinali N. N., Ordinis nostrt Protectore, jacta hodie die ... mensis ... annf millesimi nongentesimi ... 1 De hac proclamatione, necnon de aliis omnibus quae subsequentur, fíat authenticum docu– mentum a Secretario Capituli et a tribus Scrutatoribus subscriptum. - 2 Constit., n. 135; Ord. Cap. Gen., 317, § 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz