BCCCAP00000000000000000000799
576 Lib. VI, Cap. II, Art. I netur, scribitur nomen eligendi; in parte inferiori, quae bis plicatur et hostia aut cera obsignatur, ut Scrutatoribus occultum maneat, scribitur nomen eli– gentis; in parte vero media seu centrali ponitur quodcumque signum arbitra– rium, v. gr. numerus, dictum, verbum, aut aliquid huiusmodi, ut, dubiis circa votum datum exortis, Vocalis, cuius schedula est, illam cognoscere valeat. Post haec schedula bis complicatur. 2875. Scrutatores nunc singulis Vocalibus unam tantum schedam distri– buunt (quod etiam in subsequentibus scrutiniis est servandum), in qua nomen pro primo Definitore scribatur. Minister vero Generalis opportune Capitulares moneat, ne vota dent illis, et quidem sub poena nullitatis, qui voci passivae renuntiarunt, et quorum renuntiatio a Praeside acceptata fuerit. 1 2876. Cum omnes scriptionem suam finierunt, colliguntur a duobus iunio– ribus 1Scrutatoribus sched 4 e, postquam suas schedulas in urnam miserunt, 2 incipiendo a Ministro Generali et descendendo ex utraque parte mensarum; quo facto ad loca sua redeunt, et schedulas in unam solam urnam mittunt. Dein– de ipsis stantibus, facie versa ad Vocales, primus seu maior Scrutator qui in medio stat, schedulas voce clara numerat, extrahens singulas ex urna et ponens in altera omnino vacua. Quod si numerus schedarum numerum Vocalium superet, novae schedae scribendae sunt, combustis prius primis, quia invalidae. 2877. Primus Scrutator schedulas aperit, nomina inscriptorum exacte notat, apertas secundo tradit, qui similiter omnia adnotat; tertius, qui aliis duobus invigilat, ne in adnotatione errent, schedas notatas acu et filo affigit, ne bis numerentur et notentur. Deprehenso in aliqua scheda errare, primus Scrutator, inspecto prius schedulae signo, surgit et exclamat: Qui habet signum N. venial ad nos; quo audito, ille, qui sub hoc signo votum suum dedit, ad Scrutatores accedit et errorem corrigit aut schedulam interpretatur. In dubio aliquo Scru– tatores consulere possunt Praesidem Capituli, qui ius habet inspiciendi tabulam scrutiniorum, sed etiam obligationem silendi, sicut et Scrutatores. 2878. Notatis ac probatis schedulis, primus Scrutator eventum electionis pronuntiat dicendo: Electio secuta est ve!: non est secuta. Deinde totam legit in– testationem tabellae scrutiniorum; incipiendo ab illis qui unum vel. duo vota habuerunt, tacitis eorum nominibus; postea ascendendo ad .eos qui tres; quatuor, etc., voces habuerunt, usque ad illum, qui reliquis plura habuit. Ille electus declaratur, qui, demptis suffragiis nullis, 3 plus quam medietatem votorum habet. Lectio ergo votorum fit sequenti modo: Patres, qui habuerunt unum votum sunt ... (indicetur numerus). Patres, qui habuerunt duo vota sunt ... (indicetur numerus). Pater N. a N. habuit vota v. gr. decem, etc. Pater N. a N. habuit vota octoginta: et electus est. 1 luxta. Ord. Cap. Gen., n. 167. - 2 Cfr. Ord. Cap. Gen.,, n. 169. - 3 Constit., n. 135.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz