BCCCAP00000000000000000000799

.De ritu servando in Capitulo Generali 575 Deus, qui Ecclesiam tuam beáti Patris nostri Francisci meritis foetu novae prolis amplificas, tribue nobis ex eius imitatione terrena despicere, et coelestium donorum semper participatione gaudere. Ecclesiam tuam, Deus, beati Antonii, Confessoris tui, commemoratio votiva laetificet, ut spiritualibus semper muniatur auxiliis, et gaudiis perfrui mereatur aeternis. Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adiuvando pro– sequere; ut cuneta nostra oratio, et operatio, atque electio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. If. Amen. In fine dicuntur 5 Pater noster et Ave Maria expansis brachiis. 2870. Tune omnes vocales, praecinente Ministro Generali, tacto pectore, iuramentum emittunt: Ego Frater N. a N. iuro et promitto Deo omnipotenti, beatae Mariae Virgini, Seraphico Patri nostro Francisco et omnibus Sanctis, me in 1 electione Ministri et Procuratoris Genera/is necnon Definitorum Generalium, iis daturum meum votum quos secundum Deum eligendos esse existimavero. Ita me Deus adiuvet. 2871. Facto iuraínento ómnes surgunt; Praeses notificat eorum nomina qui a Ministw Generali et a suo Definitorio pro officio Secretarii Capituli necnon triuni Scrutatorum praesentantur, qu6s ab aula discedere iubet; deinde inter– rogat Vocales, an sit contra eos aliqua exceptio: sin ulla fiat, revocentur, et genuflexi audiant admonitionem eiusdem Praesidis de habenda in notandis votis attentione, fidelitate et secreti observantia, ad quam tum lege naturali, tum expresso sanctae obedientiae praecepto pro semper obligantur. 2872. De.inde Secretarius Capituli Generalis ac tres Scrutatores genuflexi éoram Praeside, et manu pectori admota ·pronuntiant formulam iuramenti: Ego Frater N. a N. iuro et promitto Deo omnipotenti, beatae Mariai Virgini,' Seraphico Patri nostro Francisco et omnibus Sanctis, me munus (Secretarii ve!: Scrutatoris) fideliter impleturum ac secretum inviolabiliter servaturum circa acta in Capitulo, etiam expletis electionibus. Ita me Deus adiuvet. 2873. Postea Minister Generalis instruit Scrutatores, si ei expedire videtur, quomodo schedulas colligere, numerare, aperire, nomina describere, computare, et denique promulgare debeant, iuxta Constitutiones et Ordinationes Ordinis et antiquum Religionis usum, ita ut, ex. gr., nomina eorum, qui minus quam tria vota acceperunt, non promulgentur, sed dicatur tantum: Patres unius vocis ... (v. gr. duo). Patres duarum vocum ... (v. gr. quinque). Etiam Patres Vocales instruendi sunt, quomodo schedulas scribere, com– plicare et aliquod signum ve! verbum super eas inscribere debeant; nam semper aliqui aderunt, qui prima vice in Capitulo sedent, et ideo instructione indigent. 2874. Schedulae sint omnes eiusdem chartae et formae, figuram habeant rectangularem oblongam. In parte superiori, quae plicatur quin tamen obsig-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz