BCCCAP00000000000000000000799

34 Lib. I, Tit. II, Cap·. V, Art. II, § 1 clero, 1 in accessu, recessu et transitu, ante Altare tenentur genu flectere in actu functionis. 184. Item genuflexionem simplicem faciunt Chorales: cum Cele.brante ad Et incarnatus est Symboli usque ad Et horno factus est inclusive, in Missa sol– lemni seu cantata, 2 et ad Verbum caro factum est, in ultimo cuiusvis Missae Evangelio, et in Evangelio tertiae Missae Nativitatis Domini; 3 ad Flectantus genua quod cantatur a Diacono, donec Subdiaconus Levate pronuntiaverit; ad verba Et procidentes adoravertint eum, - Et procidens adoravit eum, quae in Evangelio leguntur. 185. Uno genu flectitur in ,accessu, in recessu et in transitu: coram Cardi– nali, ubique gentium extra Romam, et Romae in ecclesia eius titulari; Nuntio Apostolico in tota .natione ubi delegatur; Patriarchae, intra fines eius iuris– dictionis; Archiepiscopo, in tota eius provincia: Episcopo, in omnibus eius dioecesis ecclesiis, etiam exemptis; dummodo unusquisque eoruin assistat Mis– sae ve! Officio in habitu saltem chorali. 4 Episcopo extraneo in pontificali– bus celebranti, ve! Praelato habenti usum Pontificalium, non debetur genufJe– xio, 5 nisi forte Episcopo extraneo thronum suum cesserit Episcopus ctioece– sanus. 6 186. Supradictis tamen Praelatis Celebrans Missae nunquam genuflectit, sed proft!):ide se inclinat. 7 Similiter Celebrans Officii paratus et Presbyteri ei assi– stentes plúvialibus induti non genuflectunt. 8 Pariter tandem Superiores no– stri maiores, Minister nempe generalis ubique et Superior provincialis, .in Jocis suae iurisdictionis, nullam genuflexionem, sed profundam corporis inclinatio– nem emmtiatis exhibent Praelatis.. 187. Genuflexio tribuitur sedenti in throno, quaecumque persona sit, sive Episcopus, ve! Metropolitanus, Nuntius Apostolicus, Cardinalis. 188. Exposito SS. Sacramento, nemini debetur reverentia. 9 Ergo si in ex– positione SS. Sacramenti praesens sit Episcopus, nulla ei a Celebrante prae– standa est reverentia, 10 nisi forte chorus, in quo Episcopus adstet, notabiliter distat ab Altari maiore; quo in casu Celebrans, tam in eundo quam in re– deundo, Episcopo se inclinaret. 11 189. Eodem modo Fratres Clerici et Laici genuflectant, dum Ordinis Supe– rioribus et Sacerdotibus, ve! Praelatis seu Sacerdotibus in altiore dignitate constitutis, in Sacristías, ecclesias aut domos nostras adventantibus occurrunt, eorum manus osculantes. Sacerdotes vero solis Superioribus thaioribus et Prae– latis manus osculantur, sine genuflexione. 1 Caerem. E pise., l. l, c. 18, n. 3. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 52; S. R. C., n. 3860. - 3 S. R. C., n. 3399. - 4 Caerem. Episc., l. l, c. 18, n. 3; S. R. C., n. 3110 ad 21. - 5 Caerem. Episc., l. l, c. 30, n. 4; Rit. celebr., tít. XII, n. 3; S. R. C., n. 3059 ad 20. - 6 S. R. C., n. 4023. - 7 Rit. celebr., tít. III, n. 2 et 11; S. R. C., n. 2049 ad l. - 8 Caerem. Epise., l. 2, c. 3, n. 3; S. R. e., n. 306. - 9 S. R. C:, n. 2544. - 10 S. R. c., n. 2928 ad 6. - 11 s. R. C., n. 2049 ad

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz