BCCCAP00000000000000000000799

De ritu, servando in Capitulo Generali 573 § 3. Qui repertus fuerit dedisse schedulam albam, excludendus est. ab electionibus Capituli; quod si fuerit electus, iterarida est electio, ipso excluso. Ord. 171, § l. Publicato scrutinio, electoribus in contrarium non creditur, cum omnes sint testes singulares; sed fidendum omnino scrutatoribus, qui sunt depositarii publicae fidei. § 2. Combustis ex inadvertentia, una cum schedulis, tabulis scrutinii, standum est testificationi scrutatorum; nec instituatur ~ovum scrutinium, quod invalidum esset. 2866. 'Si Cardinalis Protector Ordinis Capitulum praesideat, aut quis pro eo, et sermone Electores alloqui desideret, ipsum omni attentione audiant. 2867. His finitis, Praeses Capituli interrogat, num quis aliquod impédimen– tum sciat, sive ex parte eligentium, sive ex parte eligendorum, aut undequaque iegitimae electioni contrarium. Idque tribus vicibus per semel - bis - ter in– terrogat. Si nullus aliquid responderit, neque exemptionem a concursu aliquis praetendat (utrumque vero melius pridie Praesidi Capituli mar.1ifestatur), omnes statim genua flectunt et Confiteor recitant. 2868. Dum Capitulares Confessionem faciunt, Praeses stolam ,coloris violacei assumit: deinde absolutionem Vocalibus impertitpr sequenti modo: Misereatur vestri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam'. Amen. · lndulgentiam, absolutionem et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus. Amen. Dominus noster lesus Christus, per merita suae sacratissimae Passionis, vos absolvat et gratiam suam vobis infundat. Et ego, auctoritate ipsius et beatorum Apo– stolorum Petri et Pauli, et Summorum Pontificum Ordini nostro ac vobis concessa, et mihi in hac parte commissa, absolvo vos ab omni vinculo excommunicationis, suspensionis et interdicti, si quod forte incurristis, et restituo vos uhioni et parti– cipationi fidelium, necnon sacrosanctis Ecclesiae Sacramentis: et ad eflectum electio– nis, canonice ac rite nunc per vos celebrandae, quatenus opus est et vos indigetis, vos habilito. In nomine Patris, et Filii, ffi et Spirittis Sancti. R'- Amen. 2869. Absolutione impertita, invocatur Spiritus Sanctus cum Hymno Veni, Creator, Versiculis et. Orationibus. HYMNUS Veni, Creator Spiritus, Mentes tuorum visita, Imple superna grafía, Quae tu creasti pectora. Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, Fons vivus, ignis, charitas Et spiritalis unctio,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz