BCCCAP00000000000000000000799

\ De ritu servando 'in Capitulo Generali 571 E CONSTITUTIONIBUS NOSTRIS (Cap. VIII) (132). Ordinis praelaturae conferantur per electionem, in qua procedant fratres pure, simpliciter, sancte et canonice. Caveant igitur omnes a directa ve! indirecta suffragiorum procuratione, tam pro seipsis quam pro aliis: contra facientes privation·e vocis activae et passivae, atque officiorum quae obtinent et inhabilitate ad futura quaecumque obtinenda puniendi sunt. . (133). Conentur fratres, iuxta consilium Christi piissimi Domini nostri, dum ad eius nuptias invitantur, cum eo postremum tenere, non vero primum cum Lucifero locum appetere, quia, secundum evangelicam veritatem, « erunt novis– simi primi, et primi novissimi >>; quinimo, quum semper desiderare debeant po– tius subditi esse et obedire quatp fieri Superiores aliisque imperare, cum Christo dignitates fugiant: nihilominus qui a Deo tamquam Aaron per sanctam obe– dientiam vocati fuerint, pertinaces non sint in respuendo munere sibi commisso. (134). Omnia nostrorum Capitulorum generalium ... scrutinia ita per sche– das secretas fiant, ut eligentium nomina, iuxta praescriptum iuris, numquam manifestentur., (135). Declaratur quoque in qualibet electione necessarium esse et suffi– cere, ut quis, demptis suffragiis nullis, ultra dimidiam partem vocum obtineat. Electiones Definitorum singillatim fiant, ita ut unus tantum singulis votatio– nibus eligatur; et si contigerit quod in primo aut secundo scrutinio nullus electus fuerit, tertium fiat scrutinium, in quo publicetur electus ille qui votoruin plu– ralitatem relativam obtinuerit ... In electione autem Ministri et Procuratoris generalis ... post tertium inefficax scrutinium, instituatur quartum scrutinium, in quo solummodo illi duo vocem passivam habeant, qui in tertio maiorem par– tero suffragiorum sortiti sunt. Quod si post ultimum et decisivum scrutinium, ·respective tertium et quartum, suffragia aequalia fuerint, habeatur electus qui prima professione sit senior; et si suffragati eodem die professionem emiserint, ille qui senior aetate. (136). Ad munus Superioris maioris inhabiles sint qui religionem professi non sunt a decem saltem annis a prima professione computandis, non sunt ex legitimo matrimonio nati, et annos quadraginta non expleverunt, si agatur de Ministro generali; annos triginta, si de aliis Superioribus maioribus. Notum quoque facimus, illum in omni electione eligendum esse, qui melior et magis idoneus iudicabitur ad illud officium ad quod eligitur, quovis alio seposito re– spectu. Antequam igitur ad quamcumque electionem canonicam deveniatur, omnes et singuli vocales iureiurando promittant se electuros quos securrdum Deum ~ligendos esse existimaverint. , (137). Quoniam vero Superiores subditorum suorum multo magis exemplo, quam verbis, ·duces esse debent et forma, stattiitur, ut frater qui prudentia, pietate, doctrina, disciplinae regularis zelo ceteros non praeceUat, et ordinarie

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz