BCCCAP00000000000000000000799

564 Lib. VI, Cap. 1, Art. lll, § 5 2843. Dictis his Orationibus, canitur Tantum ergo, cum Versiculo et Ora– tione et datur Benedictio cum Sstño Sacramento mor.e solito; reposito Sstño Sa– cramento, Sacerdos in infimo gradu Altaris genuflexus, ter .dicit, quod repetitur ab omnibus: Cor lesu sacratissimum, miserere nobis. B) In Pesto Immaculatae Conc. B. M. V. 2844. Eodem ritu ac praescribitur n. 2841, singulis anrÍis in Festo Immac. ConcepNonis B. V. M., Ordo Cordi Immaculatae Mariae consecretur cum pu– blica renovatione professionis religiosae: FORMULA CONSECRATIONIS Virgo lm_maculata, totius Ordinis Minorum R.egina, respice nos, qui ante thro– num Amoris et Misericordiae Tuae hodie provolvimur, uf Ordinem nostrum di– lectissimum Cordi Tuo Immaculato una voce unoque animo iubilantes consecremus. Exempla Seraphici Patris Nostri Francisci fideliter sectantes, hoc solemni pie– tatis testimonio Te universalem Domin.am ac R.eginam nostram devotissime pro– clamamus. Publica hac manifestatione, Tibi integre ac totaliter volumus nos esse sacratos, et a Te divinissimo ... cordi Iesu enixe ef!lagitamus of!erri. 1 O Matris et R.egináe nostrae Immaculatum Cor, corda, corpora et animas no- stras Tibi peramanter dicamus; omnia bona nostra spiritualia et corporalia Tibi praebemus, ut de nobis ac de nostris libere disponas (ld maiorem Dei gloriam, ad exaltationem sanctae Ecclesiae ac Summi Pontificis incolumitatem. Coram Te genufiexi, omnes interioris et exterioris vitae nostrae actus, preces, animi et corporis af!lictationes, vigilias, ieiunia, apostolicos labores et aerumnas, cunctasque vel mínimas munerum nostrorum actiones fidenter committimus ut a Te omnia dirigantur et disponantur ad R.egnum Iesu Christi Filii Tui in animis et in universo mundo firmandum, « R.egnum veritatis et vitae, R.egnum sanctitatis et gratiae, R.egnum iustitiae, amoris et pacis )). ,Tibi consecramus Praelatos nostros, missionarios, sacerd,?fes, clericos, confra– tres laicos, novitios et quotquot sunt vitae seraphicae tirones, ut, Dei gratia adiuti et confortati, in excolenda eorum sancta vocatione ferventes atque fideles usque ad mortem perseverent. Cor Mariae Immaculatum, universum Fratrum Minorum Capuccinorum Or– dinem atque singula f ius membra sanctifica et plenius perfice. Cor caritatis fiagrantissimum, seraphico amore cor nostrum incende. Cor obedientissimum, ad omnes observantias. R.egulae et legum nostrarum, usque ad ininima Superiorum desideria, docilissimos nos effice. Cor a rebus huius mundi alienissimum, fac nos in alma paupertate omnes di– v itias nostras reponere, uf in solo Deo unum bonum quaeramus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz