BCCCAP00000000000000000000799
De professione Tertiariorum perpetuorum 559 Conversus ad circumstantes, omnibus benedicet: Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii ffi, et Spiritus Sancti, descen– dat super vos, et manea! semper. ij. Amen. II - De Professione 2836. Tertiarius seu Oblatus perpetuus post annum probationis, si Ministro Provinciali bene visum' fuerit, ad vota privata obedientiae et castitatis atque ad professionem Regulae Tertii Ordinis admitti poterit; servato ritu ut sequitur pro Tertiariis saecularibus; formula tamen professionis erit ut infra. 2837. Sacerdos superpelliceo et stola alba indutus in suppedaneo genuflectit, et ipso incipiente cantatur: Veni, Creator Spiritus (ttt supra n. 2802). Y/. Emitte Spiritum tuum et creabuntur: ij. Et renovabis faciem terrae. ÜREMUS Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Da quaesumus, Domine, huic /amulo tuo, quem Ordinis habitu decorare iam dignatus es, ad inchoati operis perfectionem feliciter pervenire. Per Christum Do– minum nostrum. ij. Amen. Sacerdos, ante Altare sedens, Novitium, coram se genuflexum, interrogat: Frater N ., quid postulas? · Novitius respondet: Reverende Pater, postulo admitti ad sanctam professionem in Tertio Ordine Sancti Francisci, uf in eo usque ad mortem Deo serviam. · 2838. Responso Deo gratias, Sacerdos sanctitatem professionis emittendae breviter explicabit. Qua exhortatione paucis verbis conclusa, Novitius coram Sacerdote genuflexus, iunctis manibus, pronuntiabit Iíngua vernacula formulam Professionis: . Ego Frater N., coram Deo omnipotente, ad honorem Immaculatae beatae Virginis Mariae, beati Patris nostri Francisci, omniumque Sanctorum, promitto servare mandata Dei tofo tempore vitae meae et Regulam Tertii Ordinis ab eodem beato Francisco institutam, iuxta formam a Nicolao Papa quarto et a Leone deci– rilotertio confirmatam: ítem satis/acere pro transgressionibus, quas fecero contra Regulam, ac vivere, quamdiu in Ordine perseveravero, in obedientia et castitate. Sacerdos subiunget: ' Et ego ex parte Dei, si. haec observaveris, promitto tibi vitam aeternam. In nomine Patris, et Filii ffi, et Spiritus Sancti. ij. Amen. 2839. Cunctis surgentibus, cantatur Hymnus Te Deum laudamus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz