BCCCAP00000000000000000000799

558 Lib. VI, Cap. I, Art. III, § 4 2835. Ad Altare conversus, Sacerdos intonat Psalmum: Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Y/. Confirma hoc, Deus, quod operatus es 'in nobis: ij'. A templo sancto tuo, quod est in Ierusalem. Y/. Salvum fac servum tuum (Salvos fac servos tuos): ij'. Deus meus, sperantem (sperantes) in te. Y/. Mitte ei (eis), Domine, auxilium de Sancto: ij'. Et de Sion tuere eum (eos). Y/. Nihil proficiat inimicus in eo (eis): ij'. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei (eis). Y/. Domine, exaudi orationem meam: ij'. Et clamor meus ad te veniat. Y/. Dominus vobiscum: B7. Et cum spiritu tuo. ÜREMUS Deus misericordiae, Deus pietatis, Deus a quo bona cuneta procedunt, sine quo nihil sanctum inchoatur, nifzilque perficitur, precibus nostris benignus assisté, et hunc famulum tuum, cuí (hos famulos tuos, quibus) in tuo sancto nomine sacrum poenitentiae habitum imposuimus, ab omnibus periculis mentís et corporis tua pro– tectione de/ende, et concede ei (eis) in sancto proposito ad finem usque perseverare, ut peccatorum suorum remissione percepta, ad consortium electorum tuorum per– venire mereatur (mereantur). Deus, qui per Immaculatam Virginis Conceptionem, dignum Filio tuo habi– taculum praeparasti: quaesumus, ut qui, ex morte eiusdem Filii tui praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos, eius intercessione, ad te pervenire concedas. Deus, qui mira Crucis mysteria in tuo devotissimo Confessore Beato Francisco multiformiter demonstrasti, da famulis tuis, ipsius semper exempla sectari, et assi– dua eiusdem Crucis meditatione muniri. Deus, qui Beatum Ludovicum Confessorem tuum de terreno regno ad coelestis regni gloriam transtulisti; eius, quaesumus, meritis et intercessione, Regís regum Iesu Christi Filii tui facias nos esse consortes. Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum. · ij'. Amen. Y/. Domine, exaudi orationem meam: ij'. Et clamor meus ad te veniat. Y/. Benedicamus Domino: ij'. Deo grafías.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz