BCCCAP00000000000000000000799
554 Lib. VI, Cap. I, Art .. III, § 2 2825. Sacerdos iterum suppedaneum ascendit, atque ad adstantes conversus eos benedicit, ut in fine Missae, dicens: Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius ffi, et Spiritus Sanctus. f?!. Amen. Tune Sacerdos ab Altari descendit; omnesque, facta debita rever_entia, or– dine quo venerant in sacristiam revertuntur; quod si professionis ritum statim sequatur Missa, Neo-professus remanet in presbyterio super scamnum genu– flexus et sacram Communionem infra Missam recipit. 2826. Si eodem tempore vestitio facienda sit atque professio, ritus se– quenti modo peragitur. Primo Sacerdos observat omnia quae dicta sunt pro vestitione, usque ad benedictionem vestimentorum. Deinde cantatur Hymnus Veni, Creator Spiritus cum Y/. et Oratione, ut in professione. Oratione dicta, benedicit vestimenta et procedit ad vestitionem. Dicta Oratione Deus, qui mira Crucis, etc., Sacerdos se vertit ad illos qui profiteri debent, et excipit eorum professionem, ut supra indicatum est, ita ut tam Novitius, quam Neo-professus osculum pacis a Religiosis accipiat sub Psalmo Ecce quam bonum, etc. 2827. Post uniuscuiusque professionem, tam simplicem quam sollemnem, conficiatur documentum, diligenter postea adservandum, in quo adnotetur no– men, cognomen, aetas, patria Professi, locus, dies mensis, annus aliaque pro– fessionis adi,uncta: et hoc documentum ipse Professus propria manu scribat illudque subscribat una simu! cum eo qui ad professionem recepit ac duobus Assistentibus qui testium munere functi sunt. 2828. In articulo mortis Novitius professionem suam pronuntiat per se– quentem formulam: Ego Frater N. a N. voveo et promitto Deo omnipotenti, beatae Mariae Virgini, beato Patri nostro Francisco, omnibus Sanctis, et tibi, Pater, servare Regulam Fratrum Minorum, per Dominum Papam Honorium confirmatam, vi– vendo in obedientia, sine proprio, et in castitate. § 2 - Renovatio votorum temporariorum 2829. Vota renovare temporaria oportet, si professi votorum simplicium a servitio militari in conventum redeunt aut ex aliqua rationabili causa professio sollemnis dilata est. Ritus proprius pro hac renovatione non adhibetur; fíat tamen in loco sacrq coram testibus adhibita formula infra relata. De renovata professione fiat adnotatio in libro professionum. Formula renovationis votorum Ego Frater N. a N., voveo et promitto Deo omnipotenti, beatae Mariae Virgini, beato Patri nostro Francisco, omnibus Sanctis, et tibi, Pater, (indi– cetur tempus: ad bimestre, ad semestre, a.d annum, etc.) servare Regulam Fra-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz