BCCCAP00000000000000000000799
32 Lib. l. Tít. 11, Cap. V, Art. 11 .agamus Domino Deo nostro; similiter ad Nomina Iesu, Mariae, Sancti vel Beati cuius fit Officium seu Commemoratio, Summi Pontificis; item ad Communionem Celebrantis• sub utraque Specie, dummodo. in cantu non occupentur. Insuper, si Chorus est ante Altare, resalutant Ce!ebrantém, sive solum, sive cum Mini– stris, quando sub fine ultimi Kvrie, vel Gloria aut Credo, a scamno regre– ditur ad Altare; Diaconum cum Subdiacono et aliis Ministris, dum ad can– iandum Evangelium ab Altari recedunt; Diaconum qui, post Et horno factus est, bursam defert ad Altare; Subdiaconum, cum pergit ad cantandam Epi– stolam. Genuflexi caput tandem profunde inclinant ad utramque Sacramenti elevationem, ad benedictionem in. fine Missae, et, pro rerum adiunctis, ad Et incarnatus est. 174. Ad mensam, praeter inclinationes profundas corporis quae ab omnibus ad Pater noster etc., et a Lectore ad Tu autem, Domine etc. fiunt, ceterae sunt mediocres, nempe ad Gloria Patri etc., ad Orationem Benedic, Domine, nos etc., .ad Iube, Domne, benedicere (a Lectore), ad Agimus tibi gratias etc., ad Benedictas Deus in donis suis etc., ad Sit nomen Domini benedictum, ad Retribuere dignare etc. lnsuper omnes caput profunde inclinant versus refectorii Crucem (vel ima– :ginem principalem), quoties ad actum communem i!lud intrant vel inde exeunt. 175. A genuflexis, quoties aliter praescriberetur inclinatio corporis profunda, fit mediocris, id est humerorum simul et capitis, quae in casu habetur uti pro- funda. 1 · 176. Omnes Chori salutationes et personarum reverentiae, quae ad merum sunt honorem, omittendae sunt coram SS. Sacramento publice exposito, etiamsi a Choralibus conspici nequeat, 2 necnon ab adoratione Crucis in Officio Feriae VI in Parasceve usque ad Nonam Sabbati Sancti inclusive. ª Fiunt e contra in ce– teris Officiis luctuosis Hebdomadae Sanctae et in Officiis ac Missis Defuncto.. rum. 4 177. Inter processiones omittuntur tam profundae quam mediocres corpo– ris, necnon et maximae capitis inclinationes. 178. Ad inclinationem cuiusvis speciei faciendam, primo caput est discoo– periendum, nisi quis, ut Celebrans calicem deferens, sit impeditus. Art. II De genuf[exionibus .179. Genuflexio distinguitur in simplicem et duplicem, prout fít unico ve! utroque genu. Huic alteri interdum additur inclinatio mediocris corporis, immo quandoque, apud nos, prostratio cum osculo terrae. 180. Si duo ve! piures simul genuflectere debent, curent ut uno eodemque 1 S. R. C., n. 4179 ad l. - 2 S. R. C., n. 2544; n. 2928 ad 6. - 3 S. R. C., n. 3059 ad 27. - 4 S. R. C., n. 3029 ad 11; n. 3059 ad 27; n. 3399 ad l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz