BCCCAP00000000000000000000799
De Professione Novitiorum 553 ÜREMUS Sancte Spiritus, qui te Deum ac Dominum mortalibus revelare dignatus es, immensam tuae pietatis abundantiam suppliciter exoramus; ut sicut ubi vis, spi– ras, sic et huic /amulo tuo, Fratri nostro N. (his famulis luis, Fratribus nostris N. N.) aflectufn piae devotionis inspires: et qui tua sapientia est conditus (sunt conditi) tua quoque providentia gubernetur (gubernentur); quem (quos) etiam unctio tua de omnibus doceat. Et per intercessionem beatae Mariae Virginis, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, beati Patris nostri Francisci, ac beati N. 1 et omnium Sanctorum, fac eum (eos) a saeculi vanitate ita veraciter convertí, ut quod hodie te inspirante inchoat (inchoant), sic iuste, pie, ac sancte per veram humilitatem et obedientiam fraterna caritate fundatus (tundati), te adiuvante, perficiat (perficiant); ut in sancto Religionis proposito iugiter perseverans (perseverantes), ad vitam per– veniat (perveniant) sempiternam. Qui cum Deo Patre et Filio eius, Domino. nostro lesa Christo, vivís et regdas Deus per omnia saecula saeculorum. ij'. Amen. 2824. Sacerdos intonat Ps. Laudate Dominum, omnes gentes, etc. quo alter- natim dicto subiungit: Y/. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis: ij'. A templo sancto tuo, quod est in Ierusalem. y¡. Post partum, Virgo, inviolata permansisti: ij'. Dei Genitrix, intercede pro nobis. Y/. Ora pro nobis, beate Pater noster Francisce: ij'. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. ÜREMUS Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus Sancti: quae et corda nostra clementér expurget, et ab omnibus tueatur adversis. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et cor– poris sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti libernri tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Deus, qui Ecclesiam tuam beati Patris nostri Francisci meritis foetu novae prolis amplificas: tribue nobis ex eius imitatione .terrena despicere, et coelestium donorum semper participatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. ij'. Amen. y¡. Dominus vobiscum: ij'. Et cum spiritu tuo. Y/. Benedicamus Domino: ij. Deo gratias. 1 Hic exprim.itur Titularis ecclesiae vel Provinciae, iuxta dignitatem illius ponendus. Si piures sint dicatur beatórum N. et N.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz