BCCCAP00000000000000000000799
552 Lib. VI, Cap. I, Art. III, § 1 Psalmus 132 Ec.ce quam bonum et quam iucundum * habitare fraires in .unum! Sicut unguentum in capite, * quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius: * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominas benedictionem, * et vitam usque in saeculum. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui 0 Sancto. Sicut eral in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen. 2823. Dum canitur Psalmus, Neo-professus in eodem loco stans pacem ab omnibus recipit ut in die vestitionis. Finito Psalmo, Neo-professus aliique Re– ligiosi genuflectunt; Sacerdos vero stans dicit: Yf. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis: ij'. A templo sancto tuo, quod est in Jerusalem. ÜREMUS Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustrafione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Deus, qui per coaeternum Filium tuum cuneta creasti, quique mundum peccatis inveteratum, per mysterium Incar_nationis eius renovare dignatus es: te supplices exoramus, ut super ,hunc famulum tuum, Fratrem nostrum N. (hos famulos tuos, Fraires nostras N. N.); qui hodie in hoc sancto templo tuo vanitatem mundi et pom– pas diaboli, per nostrae servitutis ministerium, voto simplici (sollemni) abrenun– tiare decrevit (decreverunt), ita respicere digneris, ut spiritu mentís suae renovatus (renovati), veterem hominem cum actibus suis exuere, et novum, qui secundum Deum creatus est, induere mereatur (mereantur). Per eundem Christum, Dominum nostrum. ij'. Amen. ÜREMUS Domine Jesu Christe, qui es vía, sine qua nemo vadit ad Patrem, quaesumus clementiam tuam; ut hunc famulum tuum (hos famulos tuos), a carnalibus desideriis abstractum (abstractos), per arctam ac tutam regularis disciplinae viam dedu~as; et qui peccatores vacare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui l(lboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: praesta, ut haec vox vocationis tuae ita in eo (eis) convalescat, quatenus onera peccatorum deponens (deponentes) et quam dulcis es degustans (degustantes), tua refectione sustentari mereatur (mereantur). Qui vivís et regnas in saecula saeculorum. , ij'. Amen.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz