BCCCAP00000000000000000000799

548 Lib. VI, Cap. I, Art. II sanitate gaudere: et gloriosa beatae Maríae semper Vírgínís íntercessione, a prae– sentí líberarí tristítia, et aeterna perfrui laetitia. Deus, qui Ecclesiam tuam, beati Patris nostri Francisci meritis foetu novae prolis amplificas: tríbue nobís ex eíus imitatíone terrena despícere, et coelestíum donorum semper particípatione gaudere. Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praevení, et adiuvando pro– sequere: uf cuneta nostra oratío et operatio a te semper íncipiat, et per te coepta finíatur. Per Chrístum Domínum nostrum. ij'. Amen. Deinde, expansis brachiis, dicuntur 5 Pater noster et Ave María. 2809. Quibus dictis, Fratres professionis sollemnis surgunt et more solito ad locum suum mensae accedunt. Iuvenes vero, qui professionem sollemnem non- dum emiserunt, genuflexi manebunt, ubi sunt. . 2810. Fratribus sic sedentibus, Superior omnes exhortatur, ut quidquid No– vitii admissioni ad Ordinem prodesse aut esse contrarium possit, candide, sin– cere et coram Deo manifestent, exceptis rebus nullius momenti vel defectibus omnino occultis, quos iam ante scrutinium Superiori aut Magistro Novitiorum manifestare debuerunt, et quod in dandis votis sine ullo humano affectu et re– spectu agant, ac denique quod postea de dictis et auditis in scrutinio strictum silentium teneant inter se, ac praesertim cum Novitio. 2811. Primo deinde simplicis professionis iuvenes de dignitate admittendi iudicium clara et intelligibili voce dicant, incipiendo a iunioribus; quo facto, omnes simul terram osculentur, e refectorio recedant et chorum petant ad implo– randum a Deo felicení scrutinii exitum. 2812. Post ipsorum discessum deliberatio de dignitate Novitii continuatur, incipiendo a iuniore Fratre Laico, deinde sequµntur eodem modo Clerici et Pa– tres, ultimo loco Magister ac Superior; quo finito, vota fabis albis et nigris urna aliqua secreto sumuntur, incipiendo a Superiore, postea ex una et altera parte mensarum refectorii. Vota dein, omnibus videntibus, a Superiore numerantur, et qui maiorem partem, id est saltem unam fabam albam super medietatem ha– buerit, admissus habetur. Qui in primo ve! secundo scrutinio, nunquam vero in tertio, maiorem partem votorum favorabilium non habuit, consentiente Superiore Provinciali, Novitiatum continuare potest pro ulteriore probatione. 1 2813. In fine scrutinii Fratres genuflectunt, et Superior dicat: Agímus tibí grafías, omnípotens Deus, pro universís beneficiís luis. Qui vivís et regnas in saecula saeculorum. ijl. Amen. Deinde alternatim didtur Psalmus Laudate Domínum, omnes gentes, etc. Quo dicto, omnes discedunt. 2814. Ritus scrutinii, congrua congruis referendo, servetur etiam pro Re– ligiosis admittendis ad professionem sollemnem; cauto tamen quod professi vo- 1 Ord. Cap. Gen., 24.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz