BCCCAP00000000000000000000799

536 Lib. V, Cap. XXIII mis omnes dicunt antiphonam: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut itz nomine Iesu omne genu fiectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Deinde Hehdomadarius dicit orationem: Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis · subire tormentum. Qua dicta Superior incipit dicere antiphonam: Salve Regina, quae ab omnibus recitatur. Dicto versiculo: Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix (vel: In Conceptione tua, Virgo, Immaculata fuistz) cum congruo responsorio, Hebdomadarius dicit quinque devotas orationes. 1 Postquam ultima Oratio clausula: Per Christum Dominum nostrum ve! alia ultimae Orationi conveniente finita est et Fratres responderunt:.¡¡;Amen, Hebdomadarius dicit: Divinum auxi– lium maneat semper nobiscum, quo dicto dicitur secreto, Pater noster et Ave Maria, quo finito Hebdomadarius solum pede semel vel iterum tundendo signum dat terminandae disciplinae. Compositis deinde vestibus omnes genuflexi di– cunt: Benedícite et Superior benedictionem impertit dicens: Benedicat nos Do– minus noster Iesus Christus, qui pro nobis fuit fiagellatus (spinis coronatus) et crucifixus, quam ad benedictionem omnes respondent: Amen. Interim reportatur ve! accenditur lumen ve! aperiuntur foriculae. 2782. Tribus ultimis Hebdomadae Sacrae diebus dicitur ter Ps. Miserere sine cantu; et ultimo Antiph. Christus, uti in Officio diei, cum Oratione Respice' tantum. CAPUT XXIII PRECES DICENDAE OCCASIONE EXERCITIORUM SPIRITUALIUM 2783. Pro inchoandis Exercitiis spiritualibus Fratres Spiritus Sancti adiu– torium implorent cantantes ve! alternatim recitantes hymnum Veni, Creator. Quo finito, Exercitiorum Moderator cantat ve! dicit: Y/. Emitte Spiritum tuum et creabuntur: ij'. Et renovabis faciem terrae. Y/. Post partum, Virgo, inviolata permansisti: ij'. Dei Genitrix, intercede pro nobis. '/1. Ora pro nobis, beate Pater noster Francisce: ij'. Uf digni efficiamur promissionibus Christi. 1 Cfr. Const., n. 68.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz