BCCCAP00000000000000000000799

De ritu disciplinae 535 rus, non purificat, neque abstergit Calicem, sed Calice palla cooperto et dicta in medio Altaris, iunctis manibus, Quod ore etc., abluit digitos in aliquo vase cum. aqua parato, dicens Corpus tuum, deinde Calicem super Corporale cooperit purificatorio, patena, hostia, palla ac velo. Calix in secunda et tertia Missa non collocat.ur extra Corporale aut pallam, neque abstergitur ad Offer– torium.. 2777. In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum et durante eiusdem octavario omnes Missae in quocumque Altari et a quocumque Sacer– dote celebratae tamquam privilegiatae habendae sunt, pro anima tamen cui applicantur. 1 Caecutiens privilegio gaudens, tres Missas celebrare poterit. 2 In Communione extra Missam administranda utendum est stola violacea aut alba. 3 2778. Post Missam cantatam seu sollem11em• fit Absolutio ad Tumulum uti supra 4 expositum est, sed in fine omittuntur Y/. Animae eorum etc., in reditu ad sacristiam Antiphona Si iniquitates etc. et Ps. De profundis cum precibus, sed in fine Absolutionis loco Orationis Deus, veniae dicitur Oratio Fidelium ut supra n. 2768. CAPUT XXII DE RITU DISCIPLINAE 2779. Contra spiritum ne corpus recalcitret sed ei in omnibus morem gerat, et in memoriam asperrimae passionis et praecipue saevissimae flagellationis nostri dulcissimi Salvatoris, decernunt nostrae Constitutiones (n. 68) ut con– suetae disciplinae, feriis scilicet secunda, quarta et sexta, in hebdomada vero maiori quotidie, statuta hora peragendae, nullo modo omittantur, etiamsi magnae habeantur sollemnitates. 2780. Iuxta Constituti.ones (n. 31) pro fratribus laicis per sex annos a pro– fessione simplici altera disciplina feria VI peragenda praescribitur, nisi ex rationabili 'causa pro aliqua vice fuerint dispensati, quod praeceptum etiam valet pro clericis, quoadusque studiis incumbunt. 5 2781. Statuto .pro disciplina tempo re Fratres omnes in refectorium, aut iuxta traditionem et usum singularum Provinciarum in alium locum ad hoc designatum .conveniunt, ubi osculati terram singuli separatim á reliquis consi– stant, ne aliis obstent. Exstincto deinde seu amoto ad iussum Superioris lumine ve! foriculis omnibus arete clausis Superior incipit dicere Ps. Misérere cum Gloria Patri in fine, deinde Ps. De profundis versiculo: Requiem aeternam etc. terminandum, qui psalmi alternatim ab omnibus dicendi sunt. Recitatís psal- 1 S. Poenit. Ap., 31 oct. 1934: A. A. S., XXVI, p. 606. - 2 S. R. C., n. 4356. - 3 S. R, C., n. 4289 ad 2. - 4 Cfr. supra n. 2764 et seq. - 5 Cfr. Decís. Def. Gen.: A. O. Cap., LI I, p. 116, n. VIII.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz