BCCCAP00000000000000000000799
30 Lib. I, Tít. 11, Cap, V, Art. I pronuntiantur., tune inclinatio fit inter utrumque exclusive; ad integram doxo– Iogiam Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, 1 necnon ad Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu in Cantico Benedícite; ad ultimam stropham Hym– norum, cum in ea distincte ac successive nominantur et glorificantur tres Di– vinae Personae, sive communibus verbis (Pater, Filíus, Spiritus), sive synony– mis (Genitor, Genitus, Flamen, etc.); 2 ad integram stropham Nunc Sancte no– bis Spiritus Hymni Tertiae; ab iis qui recitant Confessionem generalem, a verbo Confiteor usque ad absolutum subsequens Misereatui; 3 ad Orationem princi– palem Officii, quae sequitur immediate :y;, Dominus vobiscum, usque ad Per omnia saecula exclusive, et item ad Orationes principales ante Epistolam et post Communionem in Missa Conventuali sollemni seu cantata, nisi sit genu– flectendum; 4 ad Dominus nos benedicat etc. usque ad Et fidelium animae exclu– sive in fine Primae, et ad Benedicat et custodiat nos etc. usque Amen exclusive in 1ine Completorii. 165. Praeterea Lector quicunque seu Cantor, quoties in fine Lectionis pro– fert: Tu autem, Domine, miserere nobis, Altari profunde se inclinat, nisi post lectionem mox a legili discedat, quo in casu ad eadem verba simplicem ge– nuflectionem versus Altare perficit. 5 Similiter quicunque, solus ve! cum alío stans Gloria Patri etc. pronuntiaverit, aut verba ad quae Choralibus inclinatio praescribitur, postquam ea absolverit profunde se inclinat. 166. Quicunque ad medium. Chori accedit, aliquid lecturus ve! cantaturus, primo uno genu flectit versus Altare, etiamsi .in eo non sit SS. Sacramentum reconditum; 6 dein, quin circumagatur, ad Chorales hinc inde sese aliquantum convertens, erga utramque Chori partem caput profunde inclinat, incipiens a parte in qua stat Superior ve!, eo absente, Hebdomadarius, ve!, utroque absente, ab ea parte in qua stat dignior ex praesentibus. 7 Recedens vero a medio Chori, prius versus Altare uno genu flectit, deinde salutat, ut supra, Chorales. Si duo simul accedant, primo sibi invicem minimam capitis faciunt inclinationem, dein Altari genu simul flectunt, et ad Chorales hinc inde caput simul profunde incli– nant; simul vero recedentes, primo versus Altare faciunt genuflexionem, dein ad Choralés hinc inde simul capitis maximam, sibi denique invicem minimam inclinationem. 167. Transeuntes ante Reliquias, saltem insignes, B. Mariae Virginis et Sanctorum, sollemniter expo8itas, ve! ad eas accedentes seu ab eis recedentes, profunda capitis inclinatione eas venerentur. s ldem faciant transeuntes ante Reliquiam S. Crucis, seu aliorum Instrumentorum Dominicae Passionis et Pre– tiosissimi Sanguinis D. N. I. C., in custodia reconditam. 9 Similiter transeuntes 1 Caerem. Episc., l. 2,· c. 1, n. 6; c. 3, n. 8; c. 6, n. 6. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 6, n. 8. - ~ Ita MARTINUCCI, GAVANTUS, et generatim Auctores, qui non tantum de Missa, sed et de Officio di– vino agunt; ita Caeremoniale nostrum, 1892, n. 618, quoad Missam; et Caerem. Min., 1927, n. 18, quoad Officium. - 4 Caerem. Min., 1927, n. 18. - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. 5, n. 6; c. 6, n. 14. - 6 s.. R. C., n. 4048 ad 4; Caerem. Episc., l. 2, c. 6, n. 7 et 14. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 6, n. 12; S. R. C., n. 3059 ad 25. - s Caerem. Min., 1927, n. 20. - 9 S. R. C., n. 2390 ad 7; n. 2647; n. 2740 ad l; n. 2854; n. 3176; n. 3966.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz