BCCCAP00000000000000000000799

530 Lib. V, Cap. IDCI, Art. I propinquos et benefactores. Antiphona finalis B. M. V. omittitur, nisi sequatur Completorium, in cuius fine dicitur. 2761. Cum incongruum sit festiva et funebria misceri, Tumulus in medio ecclesiae erigatur post Completorium, expletis functionibus S. P. N. Francisci. Simul Altare maius exspolietur omni ornatu, appo5itis et conopeo violaceo, si adsit Ssfüum Sacramentum, 1 et pallio nigro. 2 Altare paretur sex candelabris cum cereis, in quorum medio Crux, sine floribus, hermis vel imaginibus cuius– cumque generis. Suppedaneum tantum tapete nigro insternetur, non autem gradus qui nudi esse debent. 3 2762. In choro post Laudes diei, dicto · Benedicamus Domino, ve! mane, ante Primam diei, dicitur Matutinum Defunctorum (cum tribus Nocturnis). In fine Laudum dicuntur preces flexis genibus sine Psalmo De profundis. Si hoc Officium, quod etiam de sero anticipari potest post Completorium, sepa– retur ab Officio diei, praemittitur Pater, Ave, Credo; ·absolute incipitur ah Invitatorio Regem cuí omnia vivunt etc. Officium Defunctorum laudabiliter ' dicitur etiam extra chorum. 2763. Hodie omnes Missae, praeter Conventualem de die, possunt esse de Requie, si defunctis Fratribus applicentur. Dicitur Missa prima in ordine Missalis (in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum) cum unica Oratione Deus, veniae largitor et respondentibus Secreta et Postcommunione, omissis verbis propinquorum et benefactorum, et cum Sequentia. Missa Conventualis de die dicitur post Tertiam. Missa sollemnis de Requie post Nonam (si immediate Nonam sequatur omittitur post Nonam Salve Regina). Si una tantum habeatur Missa, dicitur tantum Missa Conventualis et quidem de Requie post Nonam. 2764. Finita Missa, Celebrans et Ministri (si adsint), facta in suppedaneo genuflexione, si Sacramentum ibi asservetur (alias soli Ministri genuflectunt et Celebrans facit reverentiam), descendunt per gradus laterales in planum Epi– stolae, ibique Ce!ebrans deponit casulam et manipulum et induit pluviale, Ministri deponunt manipulos. Subdiaconus (ve! Clericus, si Subdiaconus non adsit) accipit Crucem et medius inter acolythos, qui candelabra cum candelis accensis sumpserunt de credentia, procedit in medium presbyterii prope can° cellos; Fratres omnes exeuntes a choro, candela.s ·accensas tenentes, per ordi– nem disponantur ad latera; duo acolythi, unus cum navicula et thuribulo, alter cum vasculo aquae benedictae et aspersorio atque hoc Caeremoniali, pergunt prope ingressum presbyterii ante Cruciferum, omnes stant facie ad Altare versa. Celebrans et Diaconus ante Altare regrediuntur, Celebrans facit reverentiam, aut genuflexionem in plano, alii omnes genuflectunt in plano, praeter Cruciferum et acolythos candelabrorum; subinde accedunt (Celebrans et Diaconus tecto capite) ad Tumulum ; in processione Chorales procedunt ! 1 S. R. C., n. 3201 ad 10. - 2 Ubi Ssmum Sacramentum asservatur in maiori Altari, ve! in unico Altari, aliis deficientibus, adhiberi potest antipendium nigri colorís: S. R. C., n. 3562. In casu tamen conopeum ·ctebet esse colorís violacei. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 21, n. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz