BCCCAP00000000000000000000799

De inclinationibus 29 159. Ad nomen Iesu, aut ad Oremus, fit inclinatio capitis convertendo pau– Ium caput, et etiam personam (non tamen a sedentibus) versus Crucem. Ad nomen vero Mariae, aut Sancti seu Beati, aut Papae, aut Episcopi, etiamsi hi praesentes sint. Celebrans caput inclinat versus librum, nisi in· loco principali Altaris habeatur statua seu imago B. M. V. aut Sancti, ad quam capitt in– clinatur. Chorales vero in istis Casibus inclinationem capitis faciunt in situ, quo quisque stat. 1 160. Inclinatio corporis mediocris fit, ex laudabili consuetudine, ad sequentia tantum verba, quibus nomen Domini glorificatur: Sit nomen eius benedictum in saecula (Ps. LXXI, ad Primam Fer. V); Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum (ibid.); Sanctum et terribile nomen eius (Ps. CX, ad Vesp. Dom.); Sit nomen Domini benedictum (Ps. CXII, ibid.); Et sanctum nomen eius (Cantic. Ma– gnificat); Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum (Cantic. Trium Puer., ad· Laud. 11 Dom.); Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Ps. CXIII, ad Vesp. Dom.). 161. Haec mediocris inclinatio fit pariter: ad Laus tibi, Domine, Rex aeter– nae. gloriae, quod loco Alleluia dicitur a Completorio Sabbati ante Septuagesi– mam usque ad Completorium Feriae IV Maioris Hebdomadae inclusive; ad .verba Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, in Officio S. Crucis; ad trinum · Sanctus, Sanctus, Sanctus, in Hymno Te Deum, minime vero in Responsorio Duo Seraphim; ad totam stropham O salutaris Hostia in Hymno Verbum super– num, quoties dicitur coram Sstño Sacramento non exposito. 162~ Fit praeterea inclinatio mediocris corporis ad conclusionem longiorem ultimae Orationis post factas Commemorationes, tam in Officio, quam ante Epistolam et post Communionem· in Missa Conventuali sollemni seu cantata, nisi sit genuflecteridum; a sedentibus ad octavam Benedictionem Matutini, Cuius ve! Quorum festum colimus etc.; ad Misereatur tui etc. versus Hebdoma– darium qui Confessionem generalem recitavit; 2 ad integram stropham primam Hymni de Laudibus Festorum B. M. V. O gloriosa virginum; ad verba Et pro– cidentes adoraverunt eutn, in VII et VIII Respons. Epiphaniae; ad verba Et Ver– bum caro /actum est, quandocunque occurrunt, nisi sit genuflectendum, 163. Lector adhuc seu Cantor quoties ante singulas Lectiones, etiam breves, ab Hebdomadario petit benedictionem dicens: Jube, Domne, benedicere, medio– criter versus eundem se inclinat, sicque inclinatus manet, usquedum Hebdo– madarius benedictionem absolverit. 3 Attamen si a Cardinali, aut Episcopo in ipsius dioecesi, aut Ministro generali, aut Superiore provinciali in loco suae iurisdictionis, petit benedictionem, versus. eum profunde se inclinat. 4 164. Inclinatio corporis profunda, ex monastica et Ordinis nostri consuetu– dine, fit: Quoties Pater, Ave et Credo, in Officio divino, simul ve! disiuncte reci– tantur. Si vero Orationis Dominicae ve! Symboli initium et conclusio alta voce 1 s. R. c., n. 2049 ad 3, n. 3767 ad 25; MARTINUCCI-MENGHINI, Man ..Sacr. Caerem., l. I, tlt. I, c. l, n. 5, vol. I, p. 3. - 2 MARTINUCCI-MENGHINI, op. cit., l. 2, c. 2, n. 41. - 3 Caerem. Episc., 1. 2, c. 6, n. 12. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 5., n. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz