BCCCAP00000000000000000000799
De Pesto Pentecostes eiusque Octava 521 re gravi, nisi praescribatur etiam in duplicibus I classis. Ad Evangelium non deferantttr luminaria. Non dicitur Credo. Praefatio, Communicantes et Hanc igitur sunt propria. Dicitur Agnus Dei et datur pax. Art. II De sacra Functione absque Ministris sacris 2721. Praeparantur quae supra 1 exposita sunt, exceptis sacrorum Mini– strorum paramentis. 2722. Expleta Nona, Celebrans, indittus amictu, alba, cíngulo, manipulo, stola et planeta coloris violacei, tecto capite, manibus iunctis accedit ad Altare, praeeuntibus Clericis iunctis manibus. Pacta ab omnibus debita reverentia, Celebrans Altare ascendit, illud osculatur, et accedit ad cornu Epistolae, ubi alta voce legit sex Prophetias, Orationes et Tractus, ubi adsunt, (nisi, in functione cum cantu, Prophetiae per Clericos, Orationes per Celebrantem, Tractus per Cantores decantentur: quo in casu, Prophetias et Tractus Cele– brans legit submissa voce ut supra 2 dictum est). Completa ultima Oratione, Celebrans descendit ad abacum, deponit planetam et manipulum. 2723.. Si adest Pons baptismalis, Celebrans assumit pluviale violaceum et fit ut supra 3 expositum est, mutata Oratione ante ingressum Baptisterii ut supra. 4 2724. Si Missa cum cantu celebrari non possit, celebretur cum incensatio– nibus. Dicto Ps. Iudica et facta Confessione, Celebrans ascendit Altare, illud osculatur et incensat ac statim incipit a Kyrie. Ad Gloria pulsantur campana et tintinnabula. Non dicitur Credo. Praefatio, Communicantes et Hanc igitur sunt propria. Dicitur Agnus Dei et datur pax. Pro reliquo observantur ritus consueti. Dicitur unica Oratio; omittitur Imperata ut supra. 2725. Missae privatae, absqtie Prophetiis et Litaniis, permittuntur, cum Introitu Cum sanctificatus fuero et unica Oratione, omissa Imperata ut supra. Color Officii usque ad Nonam inclusive est albus, quia est Officium Dominicae infra Octavam Ascensionis. Color paramentorum Altaris et Celebrantis ad Prophetias et benedictionem Pontis est violaceus, ad Missarn vero rubeus. CAPUT XVI DE PESTO PENTEC0STES EIUSQUE OCTAVA 2726. Sollemnitas Pentecostes magnam cum Paschate Resurrectionis simi– lititdinem habens, est Pestum duplex I classis cum Octava privilegiata 1 or– dinis. Officium in triduo Pentecostes est duplex I classis; post triduum est 1 Nn. 2713-2715. - 2 N. 2653. - a Nn. 2672 et 2673. ..- 4 N. 2719.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz