BCCCAP00000000000000000000799
520 Lib. V, Cap. XV 2714. Altare parabitur sex candelabris cum candelis ex cera alba et Cruce. Pallio seu antipendio rubro aliud albi coloris superimponitur dum in choro dicuntur Horae minores, quibus finitis pallium album aufertur et aliud violacei coloris rubro superimponitur auferendum post Litanias. In latere Epistolae ponatur cussinus violaceus seu legile cum Missali velo violaceo contecto. 2715. In credentia omnia adsint pro Missa sollemni; insuper tabellae Secre– tarum. Si benedicendus sit Fons, ponantur super credentiam candelabra cum candelis albis pro acolythis. Apud abacum: Crux processionalis et Cereµs pa– schalis; ad.sint quoque tres cussini violacei in prostratione adhibendi. Super scamnum pluviale violaceum. In medio presbyterii seu chori ponatur legile pro cantandis Prophetiis. Prope Baptisterium, si adsit, omnia praeparantur ut in Sabbato Sancto. 1 2716. Dicta fn choro Nona, Sacrista cereos in Altari exstinguit, pallium album amovet ac rubeo violaceum pallium superimponit. Celebrans cum Mini– stris, induti paramentis violaceis, tecto capite, manibus iunctis, accedunt ad Altare, praeeuntibus Ceroferariis ac Thuriferario et, si adsit, Caeremoniario, manibus iunctis. 2717. Cum ante infimum gradum pervenerint, facta ab omnibus debita reverentia, Celebrans cum sacris Ministris ascendit ad Altare, illud osculatur, et vadit ad cornu Epistolae pro Prophetiis et Orationibus, assistentibus- Mi– nistris ut ad Introitum; dum vero Celebrans Orationes cantat, ipsi se tenent post tergum eiusdem. 2718. Prophetiae sunt sex numero cum triplici Tractu; cantantur sine ti– tulo a Clericis, 2 candelis in Altari exstinctis usque ad principium Missae. Sacerdos eas legit (cum Tractu, ubi adsit) submissa voce, tenens marius super librum vel Altare. In fine cuiusque Prophetiae, Celebrans cantat, sine Flecta– mus genua (quia est Tempus paschale), Orationem tono feriali, servatis ritibus pro Missa praescriptis. Dicta sexta Oratione, fit benedictio Fontis, si ha– beatur. 2719. Processio ad Fontem huiusque benedictio fiunt ut Sabbato Sancto, 3 mutata solummodo Oratione ante ingressum ad Fontem. Cereus paschalis. ac– cenditur ante processionem et exstinguitur ante ,Missam. Dicumur Litaniae et cetera ut in Sabbato Sancto. 4 2720. Ad Missam sollemnem, dicto Ps. Iudica et facta Confessione, ascendit Celebrans cum Ministris ad Altare, illud osculatur et incensat more solito. Non dicitur lntroitus; statim Celebrans cum Ministris dicit Kyrie, eleison in cornu Epistolae. Finito in cantu Kyrie, eleison incipit Gloria in excelsis; cam– pana et tintinnabula pulsantur. Dicitur unica Oratio; omittitur Imperata pro · 1 Vide supra n. 2642. - 2 Vide supra n. 2653. - a Vide supra nn. 2655-2660. - 4 Vide supra nn. 2660 et 2661.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz