BCCCAP00000000000000000000799

518 Lib. V, Cap. XIV que in privato anticipari possunt in sero diei praecedentis; nec, extra pro– cessionem, duplicantur, 1 2705. Adveniente processione ab alia ecclesia in nostram, a parte dextera ingressus adsit Sacerdos superpelliceo indutus absque stola 2 cum Clerico defe– rente vasculum aquae benedictae; aspergillo aspergat ornó.es ingredientes, Celebranti autem aquam impertiat per aspersorii contactum. ª 2706. Feria II Rogationum est maior; de. ea fit Officium, nisi Festum novem Iectionum, etiam translatum occurrat, quo in casu de illa Feria fit com– memoratio in Laudibus et Missis ante commemorationem Simplicis, cum nona lectione, et eius Evangelium dicitur in fine Missae, quod valet etiamsi Festum sit duplex I classis. Feria II I est minor; de ea nihil fit in Officio, sed tantum in Missa. De Feria IV nihil fit in Officio; totum Officium persolvitur de Vigilia Ascensionis, nisi occurrat Festum novem lectionum; etiam translatum; quo in casu fiL(excepto Festo duplici I classis) nona lectio et commemoratio Vigiliae eiusque Evangelium in fine Missae; post Vigiliam fit commemoratio Simplicis, si adsit, deinde commemoratio Rogationum. CAPUT XIV DE FESTO ASCENSIONIS DOMINI EIUSQUE OCTAVA 2707. Tempus Ascensionis a Vigilia Ascensionis usque ad Nonam Sabbati ante Dominicam Pentecostes extenditur. Isto tempore piures textus proprii in Officio inseruntur. Conclusio Hymnorum est: Jesu... qui víctor. In Respon– sorio brevi ad Primam dicitur: Qui scandis super sidera. Praefatio et Co~– municantes (quod ultimum omittitur Feria VI post Octavam) in Missa sunt propria. Ad Matutinum unusquisque Psalmus Nocturnorum propriam habet Antiphonam, licet Terµpus paschale adhuc currat; in occurrentibus tamen Festis infra Octavam, Nocturnum sub una Antiphona ut ante Ascensionem dicitur. In Missa Conventuali, quae cum sollemnitate celebranda est, cantato aut lecto Evangelio, a Clerico exstinguendus est Cereus paschalis ad repraesen– tandum Christi Domini discessum. Post Missam Cereus tollatur a candelabro et in sacristiam deferatur, assérvandus pro benedictione Fontis in Vigilia Pen– tecostes, si facienda sit, alias reponatur. Sacrista aufert et candelabrum. 2708. Festum Ascensionis est duplex I classis et excludit quodcumque Fe– stum occurrens. De Simplici ve! Simplificato hac die nihil fit. Celebratur cum Octava privilegiata 3 ordinis; infra Octavam fit de Festa novem lectionum, etiam translato, cum commemoratione Octavae. In II Vesperis tam in Festo quam per Octavam adhibeatur Y/. Ascendit Deus etc. Infra Octavam, occur- 1 S. R. C., n. 2503 ad 4; n. 3011 ad 2. - 2 S. R. C., n. 3043 ad 4. _,_ 3 S. R. C., n. 2033 ad l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz