BCCCAP00000000000000000000799

516 Lib. V, Gap. XIII haec celebranda est de Titulo seu Patrono cum commemoratione Rogationum sub u'na conclusione. 1 2695. Missa Rogationum, quae habetur in Missali post Dominicam V post Pascha, celebretur ut Missa Votiva privata, ritu et tono feriali, in colore vio– laceo, sine Gloria et Credo, etiam in Dominica, cum tribus Orationibus assi– gnatis; infra Octavam Paschae dicitur tantum 2a Oratio Ecclesiae ve! pro Papa. Dicitur Praefatio paschalis, utpote huic Missae propria. Infra Octavam Paschae, si altera Missa conventualis de Octava celebretur, in Missa Rogationum di– citur quidem Praefatio Paschalis, utpote Missae propria, sed cum verbis << in hoc potissimum ». Communicantes autem et Hanc igitur dicuntur ut per annum. Si vero in ecclesia unica tantum Missa celebretur, et fiat Proces– sio, tune in Missa Rogationum fit commemoratio Octavae, dicitur in Prae– fatione Paschali « in hac potissimum die)) et Communicantes et Hanc igitur dicuntur propria de Octava. 2696. Si una tantum Missa celebretur, fieri debent omnes commemorationes forte occurrentes; omíttitur 3ª Dratio de tempore, si festum duplex comme– moretur. Ultimum Evangelium dicitur S. Ioannis, nisi occurrat festum com– memoratum proprium Evangelium habens, vel Vigilia, de quibus in fine Evan– gelium est legendum. 2697. Omnibus Litaniarum diebus fieri debet in Missis privatis commemo– ratio Rogationum, etiam in ·sollemnibus ve! cantatis et conventualibus, nisi celebretur Missa in cantu, vel dicatur Conventualis_ de Rogationibus. 2 In Feria II Rogatiorium fit commemoratio Rogationum ante commemorationem Sim– plicis, in Feria III et IV post commemorationem Simplicis et Vigiliae. 2698. Missae privatae de Rogationibus permittuntur tantum in Feria II Rogationum, si duplex I vel II classis non occurrerit; in Feria III tune tantum, si Officium fuerit de Feria currenti. 3 2699. Regulares, licet exempti, tenentur, singuli sub propria Cruce 4 inte– resse processionibus in die S. Marci, in Rogationibus ac in quibusvis aliis quae fiunt ob publicam causam 5 si hoc ab Ordinario loci mandatum sit; non debent exspectare processionem per viam, sed accedere tenentur ad eam ec– clesiam a qua dirigenda est processio; 6 nec possunt ab ecclesia discedere donec preces post processionem dicendae a Celebrante conclusae sint. 7 Hisce diebus processionem in ecclesiis nostris peragere nullo modo .tenemur; libere tamen possumus dummodo vel intra septa Conventus peragatur, vel intra ambitum dumtaxat ecclesiae; non extra ambitum, nisi de licentia Episcopi. 8 Si processio fiat, erit ordinanda sequenti modo. 2700. Dicta in choro Nona, 9 et omisso in fine Y/. Fidelium animae, 1 ° Cele- 1 S. R. C., n. 2942. - 2 Addit. et Variat. in Rubr. Miss., tit. I. n. 3. - 3 Ibídem. loe. cit. - 4 S. R. C., n. 55. - 5 S. R. C., n. 1096. - 6 s. R. C., n. 1591.. - 7 S. R. C., n. 4251. - 8 S. R. C., n. 1096; n. 1440 ad l. - 9 Rubr. gen. Miss., tit. III, n. l. - 10 Rubr. gen. Brev., tlt. XXX, n. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz