BCCCAP00000000000000000000799

28 Lib. I, Tit. ll, Cap. V, Art. I 153. Simplex capitis inclinatio levis seu minima, quae simplicem dulíam indicat, fit: a) ad nomina Sanctorum vel Beatorum, de quibus festum, vigilia aut commemoratio peragitur, 1 vel celebratur Octava, etiamsi eorum comme– moratio per accidens fieri non possit; 2 et quidem quotiescunque nomen profer– tur in Oratione, Lectione, Canone etc., exceptis tamen titulis lectionum, ep í– stolae aut evangelii. 3 Facienda non est inclinatio ad nomen Sancti ve! Beati, extra proprium diem, ratione Suffragii communis; nec fit in Missis. Defuncto– rum aut votivis de dictis Sanctis; nec in Missa conventuali seu cantaté). de feria vel votiva, si eodem die alía Missa conventualis seu cantata in honorem Sancti ve! Beati celehratur, aut in qua fit eius Commemoratio; b) ad nomen Summi Pontificis regnantis, in Oratione et Canone, 4 necnon Episcopi dioecesani, saltem si praesens sit, 5 item in Oratione et Canone; e) apud nos, etiam ad nomen S. P. N. Francisci, quactmque pronuntietur occasione. 154. Item praeintonantes Antiphonas in Officio sollemni, ante et post prae– intonationem dignioribus de choro reverentiam praestant levi seu mínima capi– tis inclinatione (maxima seu profunda autem erga Celebrantem paratum vel Praelatum maiorem, etiam ad Hymnum), quibus ille, cui praeintonatur, stans minima ítem capitis inclinatione ante et post respondet. 6 155. Simplex capitis inclinatio notabilis seu mediocris, quae cultum expri– mit hyperduliae, fit ad nomen proprium B. Mariae Virginis, quandocunque et ubicunque pronuntietur, 7 minime vero ad alias eiusdem. Dei Genitricis appel– lationes, ne.e ad nomen Mariae, quod legitur in Evangelio et Antiphona ad Com– munior¡em diei Assumptionis B. M. V. 8 156. Inclinatio capitis profunda seu maxima, quae cultui latriae respondet,. fit: a) ad nomen SS. Trinitatis, 9 quod reapse tres divinas Personas significet, minime vero si trinum Personarum numerum abstractive indicet, ut in Prae– fatione SS. Trinitatis; b) ad nomen proprium Iesu, 10 ideo non ut profertur in Hab. III, 18: Exsultabo in'.Deo Iesu meo, ubi tamquam Dei attributum acci– pitur; e) ad nomen Dei et Christi, in paucis casibus a Rubricis designatis. Ad nomen vero Spiritus Sancti, nec in die Pentecostes caput inclinatur. 11 157. Cum minus obsequium in maiore includatur, 12 inclinatio capitis negligi– tur, ve! non fit profundior, quando quis iam caput tenet satis depressum, aut cor– pus mediocriter vel profunde inclinatum, aut unum genu flectit. Si plura sibi sub– sequuntur nomina, ad quorum prolationem inclinandum est caput, hoc satis sit semel inclinare, et quidem continuate, a primo scilicet nomine usque ad ultimum. 158. Inclinatio capitis profunda fit insuper ab Hebdomadario versus Altare,. quoties ante Orationes pronuntiat Oremus. 1 Rit. celebr., tit. V, n. 2; S. R. C., n. 2572 ad 20; n. 4281 ad 2. - 2 S. R. C., n.4116 ad l; si' Octava sit simplex, in sola die Octava fit inclinatio. - 3 S. R. C., n. 3767 ad 25. - 4 Rit. celebr., tit. V, n. 2; S.· R. C., n. 2915 ad 5. - 5 S. R. C., n. 2049 ad 3. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 1, n. 9 et 10; c. 3, n. 6 et 8; Caerem. Min., 1927, n. 22. - 7 Rit. celebr., tit. V, n. 2; Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 46. - 8 S. R. C., n. 2872 ad 6. - 9 Caerem. Episc., l. 2, c. 6, n. 8. - 1 º Rit. ce– ebr., tit. V, n. 2; Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 46. - 11 S. R. C., n. 3867 ad 2. - 12 MARTI– Nucc1-MENGHINI, Manua/e Sacr. Caerem., 1911, p. I, l. I, tit. I, c. 1, n. 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz