BCCCAP00000000000000000000799
506 Li~. V, Cap. XI, Art. I pulum et planetam violaceam; Diaconus exuit paramenta alba et sumit mani– pulum et stolam violacei coloris, ítem planetam plicatam violaceam, si ea utatur. Interea unus ex Clericis ve! Sacrista denudet legile velo albo, et nudum ponat in medio presbyterii vel chori. Missale velo albo ornatum deponet in credentia pro Missa; aliud, quod ad portam ecclesiae adhibitum fuit, collocet in legili pro Prophetiis. 2652. Celebrans et Ministri redibunt ad Altare a latere Epistolae sine ulla reverentia, et in cornu Epistolae sistent ut ad Introitum. Clerici omnes stent prope abacum. 2653. Primae Prophetiae Lector, jebitis reverentiis Choro et Altari factis, se ad legile confert in medio chori ve! presbyterii, ibique Prophetiam sine titulo decantat in tono lectionis, manus hinc inde ad legile ve! supra Ji. brum tenens; qua absoluta, cum illico Flectamus genua sit subiungendum, ante legile genuflectít; postea ad Levate· erectus, ad locum suum, cum reverentiis ut supra secedit; quando tamen post Prophetiam habetur Tractus, statím ad suum locum secedit. Ita porro reliquae canuntur Prophetíae. 1 Celebrans ínterim Prophetiam (et sic alias) submíssa voce integre legat, sicut et·Tractum, tenens manus super librum vel Altare. Cum Lector pervenerít ferme ad finem Pro– phetiae, Ministri ibunt post Celebrantem. Finito Prophetiae cantu, Celebrans caput Cruci inclinans et manus iungens, canit Or~mus, Dfaconus Flectamus genua, Subdiaconus Levate, et Celebrans, extensis manibus, in tono feriali cantat Orationem. Post Prophetiam duodecimam, ante Orationem non dicitur Flecta– mus genua. 2654. Si iri nostra ecclesia exstet Fons baptismalis, ad finem ultimae Pro– phetiae unus ex Clericis tollat Cereum de suo candelabro, alius candelas accen– dat in candelabris pro acolythis; dum ultima cantatur Oratio, Sacrista ve! alius Clericus e medio presbyterii transferat legile ad Baptisterium simul cum Missali. Oratione completa, Celebrans cum Ministris descendat a latere ad scamnum, demíttat planetam et manipulum, induatque pluviale; Ministri dimittant manipulum; hinc ordinatur processio. 2655. Praecedat Clericus tenens utraque Cereum elevatum, sequatur alius cum Cruce ínter duos acolythos tenentes candelabra cum candelis accensis, si Clericorum numerus habeatur sufficiens, alias Crucifer solus; incedant postea Cantores, si adsint, et inde Fratres omnes per ordinem; ultimo Celebrans mani– bus iunctis ínter Ministros, qui fimbrias pluvialis sustinebunt. Antequam de presbyterio discedant, omnes genuflectunt Cruci Altaris, exceptis Clericis qui deferunt Crucem et candelabra, ac Celebrante, qui facit inclinationem profun– dam: omnes autem incedunt capite detecto: exceptis Celebrante et Ministris. Cantores statim incipiunt Tractum; 1 !lle qui cantat Prophetia~ non potest ab earum cantu cessare, ubi vix a Celebrante earum Iectio lJ:bsoluta est: S. R. C. n. 3104 ad 8. Abusus non tolerandus est alio uti cantu in Prophetiis praeter praescriptum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz