BCCCAP00000000000000000000799

De reverentiis 27 CAPUT IV DE BRACHIORUM EXTENSIONE 147. Brachiorum extensio, qua Christi crucifixi imago velut in nobis deli– neata repraesentatur, et me¡noria recolitur Stigmatum S. P. N. Francisci, ne Ianguens, .neve remissa fiat, quo ridicula potius evaderet simulatio, sed imp igra, modesta atque devota, quae animum Dominicae Passionis contemplatione im– butum ostendat. Brachia ergo ita extendantur, ut manuum digiti, a corpore satis seiuncti, altitudinem verticis capitis attingan t. 148. Fiat igitur brachiorum extensio post elevationem Calicis usque ad finem conclusionis Canonis, Per omnia saecula saeculorum. ij'. Amen inclusive, ante Pater noster, ab omnibus qui in choro Missae conventuali lectae assistunt, et de cetero a ministris Missan:im privatarum, qui superpelliceo non induti in– serviunt. 149. Praeterea, quoties semel vel pluries Pater et Ave in choro recitantur, sive ad lucrandas indulgentias, sive pro benefactoribus, sive, iubente Superiore, post supplicationes pro aliqua necessitate factas, brachia pariter extendantur. 150. Privatim vero hac praxi saepius uti optimum erit, utpote precandi forma in primaévis Ecclesiae temporibus a singulis Christianis frequentata. CAPUT V DE REVERENTIIS 151. Quae apud ipsos homines in usu accepta sunt signa reverentiae et ho– noris externa, Ecclesia admittit in sua Liturgia erga Deum, Beatissimam Vir– ginem et Sanctas, necnon erga personas aut res Deo sacras. Eiusmodi sunt in– clinationes et. genuflexiones, quibus, apud nos, additur prostratio cum osculo terrae. Art. I De inclinationibus 152. Inclinationes in sacris functionibus occurrentes sunt aut capitis aut corporis. ·Capitis inclinatio duplex est, nempe simplex et profunda. Simplex capitis inclinatio perfici potest aut_ ltvi seu mínima, aut notabili seu mediocr.f solius capitis depressione. Profunda fit tota capitis et aliquantula humerorum inclinatione. Item duplex est corporis inclinatio, nempe mediocris, qua caput et humeri mediocriter inclinantur; et profunda, qua corpus adeo inclinatur ut pal-· mis utriusque manus facile sit genua tangere.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz