BCCCAP00000000000000000000799

502 Lib. V, Cap. XI, Art. I 2638. Ad latus Epistolae, in credentia albo panno tecta: Missale velo albo ornatum pro Praeconio et Missa; aliud violaceo velo obductum pro Pro– phetiis, poterit idem esse quod ad ianuam ecclesiae paratum est; omnia neces– saria pro Missa, nempe tabellae Secretarum, tintinnabulum, Calix cum or– namentis albis, p~lvicula cum ampullis vini et aquae, manutergium, velum humerale pro Subdiacono et vascula cum floribus. Aü scamnum, ve! etiam super credentia: .planeta et manipulus colorís violacei pro Celebrante, manipuli violacei pro Ministris, planeta plicata, si ea utatur, cum stola eiusdem co– lorís pro Diacono (planeta et stola erunt quas deposuit ad ianuam). Si bene– dicendus sit Fons, ponantur super credentiam candelabra cum candelis pro acolythis, alioquin parentur in sacristía, ut supra. Adsint apud credentiam cussini violacei, adhibendi in prostratione ad Litanias. · 2639. In atrio ecclesiae, seu extra portam principalem, ve! si quid impe– diat, in ipso aditu ecclesiae ad partem Epistolae maioris Altaris: mensa alba tobalea obducta, et super ipsam: Missale pro benedictione ignis; manipulus violaceus pro Subdiacono; parva candela, et aliqua sarmenta sulphurata ad accendendum lumen. 2640. Prope mensam ad dexteram erit in sua basi arundo floribus et tae– niis eleganter ornata, ita tamen, ut arundo eviclenter appareat, cum tribus candelis in summitate ipsius infixis, ita in calce simul connexis, ut unam ceram efforment, ac ita clissitis in vertice, ut trianguli similituclo exoriatur. Nullo modo licet loco arundinis baculo uti, quamvis in arundinis similitucli– nem elaborato, nec candelas divisim in cornucopiis arundini infixis ponere. 2641. Contra portam ecclesiae positus sit focus clecens, in quo parati ha– beantur cárbones accedendi dum in choro dicuntur Horae minores, et forceps ad ignem sumendum. Adnotandum est, ignem accendi debere ex favillis ex– cussis e lapide seu silice. 2642. Si ecclesia nostra sit paroecialis, ve! ex aliqua ratione in ipsa habea– tur Fons baptismalis; octiduo ante Pascha educatur ex Fonte aqua, aliqua tantum retenta parte pro necessitatibus; Fons apertus maneat, ut incle gra– veolentia evanescant. Hac mane, ve! pridie in sero, recte undique extersus !impida aqua ita impleatur, ut post benedictionem pars auferri possit, et suf– ficiens quantitas maneat ad Baptisma administrandum usque ad futuram bene– dictionem. In promptu ideo sint vasa, in quibus pars haurienda ponatur. Fons circumornetur floribus et herbis odoriferis; pavimentum iisdem sternatu1. Prope Baptisterium paretur mensa alba tobalea cooperta, et super ipsam dispo– nantui:: urceus cum aqua, pelvis, manutergium, pelvicula cum ampullis sacri Chrismatis et Olei Catechumenorum; legile maius, si velit adhiberi, cum Mis– sali ad usum Celebrantis; vas ad hauriendam aquam ante infusionem Oleo– rum; stola violacea pro Sacerdote aliquo, si adsit; vasculum vacuum cum aspergillo. Si ministrandus sit Baptismus, parentur necessaria pro administra– tione Baptismi, stola ac pluviale albi .colorís pro Celebrante. 2643. Omnibus paratis, hora competenti pulsatur '~ffotalum ad congre-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz