BCCCAP00000000000000000000799
500 Lib. V, Cap. X, Art. II Epistolae, ubi calceamenta et manipulum resumit, sed non planetam; manet sedens capite cooperto, et cum Clericis ab adoratione reversis, Improperia, clara voce, omnia ve! partem eorum recitat, prout multitudo ve! paucitas adorantium requirit. (Haec submissa voce recitabit, si adsint qui cantent; et Cantores ea incipient, accedente Celebrante ad adorationem). 2629. Circa finem adorationis accenduntur cerei Altaris etc., secundus Cle– ricus bursam et alia ad Altare defert. 1 Celebrans finita adoratione reportabit Crucem ut supra de Diacono dictum est; 2 apud abacum in plano resumit planetam et aperto capite accedit ante Altare. Secundus et tertius Clericus amovent tapete etc. et primus in sacristía apponit ignem in thuribulo, quod cum navícula affert ad Sacellum. 2630. Dirigitur processio ad Sacellum hoc ordine: Crux processionalis delata a tertio Clerico, sequuntur Cantores, si adsint, deinde Religiosi .per ordinem, ultimo Celebrans. capite cooperto, quod detegit in aditu Sacelli, habens ante se a sinistris secundum Clericum. t631. Ad Sacellum cum perventum fuerit, fit ut supra. 3 Brevi facta ora– tione, Celebrans ascendit suppedaneum, aperit Capsulam, genuflectit, de– scendit in planum, et stans imponit incensum in thuribulo, sine benedictione et sine assistentis osculis. Deinde genuflexus in infimo gradu, incensat Sa– cramentum in Capsula; ascendit suppedaneum, facta genuflexione extrahit e Capsula Calicem, et ponit super Altare; descendit ad primum gradum, ge– nuflexus in suppedaneo accipit velum humerale, ascendit rursus, facta genu– flexione stans accipit Calicem, et· secundus Clericus illum velo cooperit. Tune vertit renes Altari et Cantores incipiunt Hymnum Vexilla Regís, quem Cele– brans cum Clerico submissa voce recitabit, aut Cantoribus se consociabit. 4 Deficientibus Cantoribus, Celebrans alta voce Hymnum inchoat, quem cum secundo Clerico prosequitur. 2632. Revertitur processio ordine sequenti: Crux processionalis, sequuntur Cantores et Fratres, deinde Thuriferarius continuo thuribulum agitans, tan– dem Celebrans sub baldachino vel umbella, habens secundum Clericum ante· se a sinistris. Cum processio ad Altare pervenerit, fit ut supra. 5 Celebrans ascendit Altare, et Calicem ponit super Corporale; deinde genuflectit, de– scendit in planum, genuflexus in ínfimo gradu deponit velum; stans imponit' incensum in thuribulo sine benedictione et assistentis osculis, et genuflexus Sacramentum incensat. 2633. In Missa Praesanctificatorum Celebrans perficit quae supra n. 2607 et sequentibus dicta sunt, exsequendo etiam quae ibi pro Diacono ét Subdia– cono describuntur. 2634. Postquam Celebrans particulam Hostiae cum vino sumpserit, omissa 1 Cfr. n. 2600. - 2 Cfr. n. 2601. - 3 Cfr. n. 2603. - 4 Vide Hymnum, n, 2604. - 5 Cfr. n. 2605.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz