BCCCAP00000000000000000000799

496 Lib. V, Cap. X, Art. I Impleta sunt, quae cóncinit David fideli carmine: . Dicendo nationibus: Regnavit a ligno Deus. Arbor decóra et fulgida, Ornata Regís púrpura, Electa digno stipite Tam sancta membra tangere. Beata, cuius brachiis Pretium pependit saeculi, Statera facta corporis, Tulitque praedam tártari. O. Crux, ave, spes unica, Hoc Passionis tempore Piis adauge gratiam, Reísque dele crimina. Te, fons salutis, Trinitas, Collaudet omnis spiritus: Quibus Crucis victoriam Largiris, adde praemium. - Amen. 2605. Omnes surgunt, et facta genuflexione utroque genu, revertitur pro– cessio ordine sequenti: praecedit Crucifer ínter Ceroferarios, sequuntur Can– tores, Fratres ordinatim bini et bini cum candelis in manu extíma, Thuríferaríí continuo thuribula agitantes, ultimo Celebrans sub baldachino ínter Ministros procedentes manibus iunctis. Cum processio ad Altare maius pérvenerit, aco– lythi candelabra in abaco reponunt, Crucifer deponit Crucem prope credentiam et secundus Thuriferarius thuribulum dimittit. Fratres presbyterium ingressi, quin Cruci genuflectant, procumbunt hinc inde ve! quasi in gyro, cereos usque ad Officii finem tenentes. 2606. Celebrans, cum ad Altare ventum est, sistit in plano; Diaconus, qui ante Celebrantem genu dexterum flectit, et ablatis extremitatibus veli, de manibus eius accipit Calicem dextera infra cuppam, sinistra sub pecte, surgit, et cum Celebrans geniculaverit in ínfimo gradu, ad Altare ascendit, in medio Corporalis Calicem deponit, et, peracta genuflexione, descendit ad dexteram Celebrantis, cui Subdiaconus velum expedivit et Caeremoniarius vel Clericus abstulit. Celebrans. cum Ministris turic surgit, incensum imponit, et genuflexus Sstñum Sacramentum incensat. 2607. Celebrans cum Ministris ascendit ad suppedaneum, manibus positis super Altare genuflectit, Ministri genuflectunt iunctis manibus. Subdiaconus, transit ad dexteram Diaconi, iterando ibi genuflexionem: Diaconus solvit et tollit velum e Calice, quod tradit Caeremoniario ve! acolytho, ut deferat ad abacum; tollit deinde patenam et pallam; patenam accipit et ante Celebran– tem sustinet intra Corporale; Celebrans accipit Calicem, et Hostiam ex ipso facit effluere super patenam. Diaconus patenam tradit Celebranti, qui Hostiam ex ea demittit in Corporali nullum signum faciens, et patenam ponit a dexteris super C9rporale. Diaconus accipit Calicem, quem nec ponit super Altare, neque extergit, sed sustinet sinistra, dextera accipit ampullam vini a Subdia– cono, ut ex eo infundat in Calicem; Subdiaconus, sumpta ampulla aquae,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz